A09349:156
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Explicatio.
[Ne facito.] Prima pars mandati, quae prohibet facere idolum, hoc est, imaginem non solum ficti dei, (quod Papistae confitentur) sed etiam Jehovae. Ratio prima. Moses ita hoc mandatum interpretatur, Deu. 4. ver. 15.16 Quamobrem cavetote vobis ipsis valde (nam non animadvertistis ullam similitudinem quo die alloquutus est Jehova vos in Horebo è medio illius ignis) ut non corrumpatis quicquam, & faciatis vobis sculptile, similitudinem ullius simulachri, formam maris aut foeminae. Ratio secunda. Quae fuit Israelitarum idololatria, eadem hoc mandato prohibetur: at Israelitarum idolotria fuit cultus veri Dei in idolo. In idolo Bahal colebant verum Deum, Hos. 2.16. Ac non voces me amplius Bahhal. Idem quoque fecerunt in aureo vitulo. nam eo formato, proclamavit Aharon dicendo, ⟨p. 20⟩festum Jehovae cras esto, Exod. 32.5. Hoc etiam conspicuum apud Isaiam, Cap. 40. ver. 28.25.
[Ne facito.] Prima pars mandati, quae prohibet facere idolum, hoc est, imaginem non solum ficti dei, (quod Papistae confitentur) sed etiam Iehovae. Ratio prima. Moses ita hoc mandatum interpretatur, Deu. 4. ver. 15.16 Quamobrem cavetote vobis ipsis valde (nam non animadvertistis vllam similitudinem quo die alloquutus est Iehova vos in Horebo è medio illius ignis) vt non corrumpatis quicquam, & faciatis vobis sculptile, similitudinem vllius simulachri, formam maris aut foeminae. Ratio secunda. Quae fuit Israelitarum idololatria, eadem hoc mandato prohibetur: at Israelitarum idolotria fuit cultus veri Dei in idolo. In idolo Bahal colebant verum Deum,