A09349:162
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
[Nam ego.] Hîc incipit Sanctio mandati, in qua suadetur eius observatio rationibus quatuor.
[Jehovah] Repetitio rationum primi mandati.
[Iehova] Repetitio rationum primi mandati.
[Fortis] Prima ratio huius mandati, Deus fortis est in vindicanda idololatria, Hebr. 10.31.
[Zelotypus] Metaphora à coniugio, Deus enim vocatur maritus Ecclesiae suae, Isa. 54.5. Ephes. 5.26, 27. & Spiritualis cultus est animorum Deo deditorum quoddam velut coniugium, Jerem. 2.2. Et idola sunt Dei corrivales. Hîc quoque secunda est ratio, Deum solum colendum à populo suo, quòd eum sibi ut sponsam adiunxit, quae uni viro tantùm adhaeret: & si addixerit se idolis, Deum statim daturum libellos divortii populo suo.