A09349:265
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Expositio.
[Occides.] Per Synechdochen significat ullo modo violare personam proximi. Aequitas mandati in eo est quod homo fuit creatus ad imaginem Dei. Gen. 9.6. hominesque singuli eadem sunt caro. Isa. 58.7. Ergo nemini permissum est occidere, nimirum privato & non vocato: publicis tamen viris & à Deo vocatis licebit, ut Mosi, Exod. 2.12. cum Act. 7.25 Phineae, Num. 25.8.11. Eliae, 1. Reg. 18.40. Militi dum est in bello. 2. Chron. 20.15. Ephoris regni. 2. Reg. 19.15.
[Occides.] Per Synechdochen significat vllo modo violare personam proximi. Aequitas mandati in eo est quod homo fuit creatus ad imaginem Dei. Gen. 9.6. hominesque singuli eadem sunt caro. Isa. 58.7. Ergo nemini permissum est occidere, nimirum privato & non vocato: publicis tamen viris & à Deo vocatis licebit, vt Mosi, Exod. 2.12