A09349:309
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
II. Voluptas & delectatio corpo••s illicita. 1. Cum bestiis. Levit. 8.23. 2. Cum Diabolo. Sic enim ⟨image 37⟩est confessio maleficarum: & Spiritus aequè potest miscere se cum lamia atque panem edere. Gen. 19.3. 3. Viri cum masculo & foeminarum invicem. 1. Cor. 6.9. Peccatum est hominis acti in sensum reprobum. Rom. 1.26.29. Et fuit peccatum Sodomae; Gen. 19. Inde appellatur Sodomia• 4. Consanguineorum, incestum, Levit. 18.6, 7, 8. 5. Solutorum, fornicatio, Deut. 22.22.29. 1. Cor. 10.8. & 6.6. 6. Cum coniugato, vel saltem cum desponsato, Adulterium. Poena est idololatriae. Rom. 1.24, 26. Maiu• peccatum furto. Prov. 6.32. Is enim qui hoc peccatum admittir, à proxim• eripit castitatem, à see bonum nomen à filio nondum nato dignitatem inte• homines; praeterea Dei foeous violat• Pro. 2.17. Domum suam lupinar facit; uxoris leno est eam quantum in s• est meretricem faciendo.