A09349:313
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Pars affirmativa.
Conseruato castitatem proximi. Castitas est puritas animi & corporis; animi quum liber est à concupiscentia: corporis, quum concupiscentias non exequitur. 1. Thess. 4.5.
Virtutes eam conservantes sunt. 1a. Modestia, quae est moderatio in gestu & vestitu. In gestu duo servanda, 1. non debet exprimere concupiscentiam animi. Job. 31.1. Matt. 5.27, 28. Pro. 7.13.15. Gen. 34.2. 2. Gestus secretus debet esse in loco privato: unde, in verbo cautum est, ut excrementa emittantur in loco seperato, & emissa tegantur. Deut. 23.12, 13, 14. In vestitu debet esse Decor sanctus. Tit. 2.3. Sanctus decor est qui sanctitatem viri vel foeminae, id est, pietatem, temperantiam, gravitatem, &c. exprimit. Indecorum est à viro geri instrumentum foeminae, vel contra. Deut. 22.5.
Virtutes eam conservantes sunt. 1a. Modestia, quae est moderatio in gestu & vestitu. In gestu duo servanda, 1. non debet exprimere concupiscentiam animi.