A09349:350
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei…Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei…
Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis juxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.Armilla aurea, id est, Miranda series causarum et salutis & damnationis iuxta verbum Dei Eius synopsin continet annexa tabula.
Cantabrigiæ : Ex officina Johannis Legatt, 1590Cantabrigiæ : Ex officina Iohannis Legatt, 1590
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
4. Justitia in factis. 1. Thess. 4.6. quae multiplex est.
4. Iustitia in factis. 1. Thess. 4.6. quae multiplex est.
1. In emptione & venditione, in location & conduction praediorum fundorum & rerum omnium constituere justum pretium. Quod est quando res & pretium (quam proximè fieri potest) adaequantur. Hoc ut fiat, hae duae regulae semper in promptu sint. 1a. Ut laboris & sumptuum tuorum;ita commodorum proximi rationem venditor habeto. Lev. 25.14, 15, 16. 2a. Quaecunque volueritis, ut faciant vobis homines, ita & vos facite ijs. Mat. 7.12.
1. In emptione & venditione, in locatione & conductione praediorum fundorum & rerum omnium constituere iustum pretium. Quod est quando res & pretium (quam proximè fieri potest) adaequantur. Hoc vt fiat, hae duae regulae semper in promptu sint. 1a. Vt laboris & sumptuum tuorum;ita commodorum proximi rationem venditor habeto. Lev. 25.14, 15, 16. 2a. Quaecunque volueritis, vt faciant vobis homines, ita & vos facite ijs. Mat. 7.12.