Galfridi Arthurij Monumetensis lib. 4. de rebus Britannicis. Censura G. Neubrigensis: Quidam (inquit) nostris temporibus scriptor emer•it, ridicula de Britannis figmenta contexens, eosque longè supra virtutem Macedonum & Romanorum, impudenti v•nitate attollens, Galfridus hic dictus est, agnomen haben• Arthurij: pro eo quòd fabulas de Arthuro ex priseis Britonum figmentis sumptas, & ex propriò auctas, per superi•ductum Latini sermonis colorem, honesto historiae nomine palliavit. Qui etiam maiori ausu, •uiusdam Merlini divinationes fallacissimas, quibus utique plurimum de proprio adiecit dumb eas in Latinu• transfunderet, tanquam authenticas & immobili veritate subnixas, prophetias vulga•it. Rursus, Praeterea in libro suo quem Britonū historian vocat, quàm petulanter & impudenter ferè omnia mentiatur, nem• nisi ve•erum historiarum ignarus, quum in librū istū incidit, ambigere sinitur. Nam qui rerum veritatem non didicit, fabularū vanitatem indiscretè admi••it. Omitto quanta de gestis Britonum ante Julij Caesaris imperium & aduentū, home iste confinxit; vel ab alijs confict a tanquam authentica scripserit. Haec ille aliquantò asperiùs: quanquā & in ipsū Neubrigensē resundi eadem culpa debet quam Arthurio tribuit. Aliquando enim des•ectit ipse à caeteris historicis: nugis item fabulisque circū fluit, in suâ rerum Anglicarum Historia.
Galfridi Arthurij Monumetensis lib. 4. de rebus Britannicis. Censura G. Neubrigensis: Quidam (inquit) nostris temporibus scriptor emer•it, ridicula de Britannis figmenta contexens, eosque longè supra virtutem Macedonum & Romanorum, impudenti v•nitate attollens, Galfridus hic dictus est, agnomen haben• Arthurij: pro eo quòd fabulas de Arthuro ex priseis Britonum figmentis sumptas, & ex propriò auctas, per superi•ductum Latini sermonis colorem, honesto historiae nomine palliauit. Qui etiam maiori ausu, •uiusdam Merlini diuinationes fallacissimas, quibus vtique plurimum de proprio adiecit dum eas in Latinu• transfunderet, tanquam authenticas & immobili veritate subnixas, prophetias vulga•it. Rursus, Praeterea in libro suo quem Britonū historia• vocat, quàm petulanter & impudenter ferè omnia mentiatur, nem• nisi ve•erum historiarum ignarus, quum in librū istū incidit, ambigere sinitur. Nam qui rerum veritatem non didicit, fabularū vanitatem indiscretè admi••it. Omitto quanta de gestis Britonum ante Iulij Caesaris imperium & aduentū, hom• iste confinxit; vel ab alijs confict a tanquam authentica scripserit. Haec ille aliquantò asperiùs: quanquā & in ipsū Neubrigensē resundi eadem culpa debet quam Arthurio tribuit. Aliquando enim des•ectit ipse à caeteris historicis: nugis item fabulisque circū fluit, in suâ rerum Anglicarum Historia.