Spurij Sermones.
pp. 30–44138 passagespart 1 of 4
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
pp. 30–44138 passagespart 1 of 4
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
De verbis Apostoli. 21. 25. 26. 34. 35.
Libri 50 homiliarum. 2. 3. 4. 7. 9. 10. 15. 21. 22. 30. 31. 41. ⟨p. 31⟩45. 46.
De Tempore. 9. 10. 11. 18. 24. 28. 33. 37. 38. 39. 43. 47. 48. 51. 59. 62. dicit non jeiunare in quadragesima peccatum esse: hoc tamen negat in genuinis scriptis. Epist. 118. ad Jan. c. 4. 63. 68. 77. 95. 96. 97. 99. 113. 114. 115. Nam articuli Symboli Apostolici non fuerunt Augustini seculo in eum ordinem, quo hic habentur, digesti. Ille enim in libro de Symbolo ad Catechum: omittit descensum ad Inferos, & vitam aeternam: Chrysost. tom. 5. de Symbolo, omittit communionem Sanctorum. 117. 118. 120. 121. 125. 128. 130. 132. 136. 137. 138. 152. 156. 157. 158. 159. 161. 167. 169. 174. 176. 181. 183. 188. 196. 199. 207. 211. 223. 224. 226. 228. 229. 238. 239. 241. 242. ex his etiam alij censentur spurij à Protestantibus, ut 91. 215. 251. 255.
De Tempore. 9. 10. 11. 18. 24. 28. 33. 37. 38. 39. 43. 47. 48. 51. 59. 62. dicit non ieiunare in quadragesima peccatum esse: hoc tamen negat in genuinis scriptis. Epist. 118. ad Ian. c. 4. 63. 68. 77. 95. 96. 97. 99. 113. 114. 115. Nam articuli Symboli Apostolici non fuerunt Augustini seculo in eum ordinem, quo hic habentur, digesti. Ille enim in libro de Symbolo ad Catechum: omittit descensum ad Inferos, & vitam aeternam: Chrysost. tom. 5. de Symbolo, omittit communionem Sanctorum. 117. 118. 120. 121. 125. 128. 130. 132. 136. 137. 138. 152. 156. 157. 158. 159. 161. 167. 169. 174. 176. 181. 183. 188. 196. 199. 207. 211. 223. 224. 226. 228. 229. 238. 239. 241. 242. ex his etiam alij censentur spurij à Protestantibus, vt 91. 215. 251. 255.
Sermones de Sanctis. 2. 5. 7. 10. 11. 15. 19. 20. 22. 26. 27. 30. 31. 33. 34. 35. 37. omnes ultra 50, additi à Pa•isiensibus. Protestantes reliquos omnes spurios, & neque Augustini esse, neque Fulgentij censent, quòd, inter alia, illorum author Serm. 35. facit Isidori mentionem, qui 200 post Aug. annos vixit.
Sermones de Sanctis. 2. 5. 7. 10. 11. 15. 19. 20. 22. 26. 27. 30. 31. 33. 34. 35. 37. omnes vltra 50, additi à Pa•isiensibus. Protestantes reliquos omnes spurios, & neque Augustini esse, neque Fulgentij censent, quòd, inter alia, illorum author Serm. 35. facit Isidori mentionem, qui 200 post Aug. annos vixit.
Sermones de diversis 35. omnes ultra 43 additi à Lovaniensibus. A nostris omnes censentur spurij.
Sermones de diversis 35. omnes vltra 43 additi à Lovaniensibus. A nostris omnes censentur spurij.
EPISTOLAE DECRETALES quae dicuntur1 esse scriptae per Clementem, Evaristum, Telesphorum, Higinum, Anicetum, Sot•rum, Calixtum, Urbanum, Pontianum, Anterum, Fabianum, &c. Et Sylvestrum spuriae sunt.
EPISTOLAE DECRETALES quae dicuntur1 esse scriptae per Clementem, Euaristum, Telesphorum, Higinum, Anicetum, Sot•rum, Calixtum, Urbanum, Pontianum, Anterum, Fabianum, &c. Et Sylvestrum spuriae sunt.
Ratio prima: Idem & unus author omnium epistolarum fuit, quia stylus sive orationis compositio, in omnibus eadem est, & phrases in multis epistolis identidem recurrunt. Impossibile esse enim tot episcopis unam & eandem loquutionem fuisse, etiamsi alij conarentur alios imitari.
Ratio prima: Idem & vnus author omnium epistolarum fuit, quia stylus siue orationis compositio, in omnibus eadem est, & phrases in multis epistolis identidem recurrunt. Impossibile esse enim tot episcopis vnam & eandem loquutionem fuisse, etiamsi alij conarentur alios imitari.
Secunda: Multa in his epistolis pa•um latinè, imò barbarè dicuntur: ut episcopi sunt obediendi, diligendi, & summoperè venerandi, & non detrahendi, vel lacerandi. Et, Patres ⟨p. 32⟩omnes sunt venerandi, non respuendi, aut insidiandi, &c.
Secunda: Multa in his epistolis pa•um latinè, imò barbarè dicuntur: vt episcopi sunt obediendi, diligendi, & summoperè venerandi, & non detrahendi, vel lacerandi. Et, Patres ⟨p. 32⟩omnes sunt venerandi, non respuendi, aut insidiandi, &c.
Tertia: Hae epistolae in citandis sacrae scripturae locis, Hieronymi translationem sequuntur, quam tamen Pontifices harum decretalium authors nunquam viderant, quia nondum fuit.
Tertia: Hae epistolae in citandis sacrae scripturae locis, Hieronymi translationem sequuntur, quam tamen Pontifices harum decretalium authores nunquam viderant, quia nondum fuit.
Quarta: A veritate historicâ alienissima in singulis penè epistolis continentur. Loquuntur enim de Primatu & regno Ecclesiae Romanae, de ordinatione Episcoporum, de non laedendis, accusandis & deponendis sacerdotibus, de appellationibus ad sedem Romanum: ubi tamen tribus his primis seculis ob varias persecutions, parvus (ut Syluius loquitur) respectus habebatur ad Ecclesiam Romanam.
Quarta: A veritate historicâ alienissima in singulis penè epistolis continentur. Loquuntur enim de Primatu & regno Ecclesiae Romanae, de ordinatione Episcoporum, de non laedendis, accusandis & deponendis sacerdotibus, de appellationibus ad sedem Romanum: vbi tamen tribus his primis seculis ob varias persequutiones, parvus (vt Syluius loquitur) respectus habebatur ad Ecclesiam Romanam.
Quinta: Sic dicit Cusanus de concord. Cath. l. 3. c. 2. Bellar. de Pontif. lib. 2. c. 14. ait se non negare aliquos errors irrepsisse in has epistolas, neque audêre indubitatas esse affirmare. Et Isidorus in praefat. ante Concilia, harum omnium non meminit. Eusebius tantùm Clementis & Victoris epistolarum meminit, quae tamen hodie non extant. Damasus de antecessoribus suis scribens, nil de epistolis tamen, neque Hieronymus.
Quinta: Sic dicit Cusanus de concord. Cath. l. 3. c. 2. Bellar. de Pontif. lib. 2. c. 14. ait se non negare aliquos errores irrepsisse in has epistolas, neque audêre indubitatas esse affirmare. Et Isidorus in praefat. ante Concilia, harum omnium non meminit. Eusebius tantùm Clementis & Victoris epistolarum meminit, quae tamen hodie non extant. Damasus de antecessoribus suis scribens, nil de epistolis tamen, neque Hieronymus.
Praeterea epistolae decretales Pontificum quae habentur in Tomis Conciliorum à Sylvestro usque ad Gregorium 1. Et deinceps vel supposititiae sunt, vel saltem, suspectae fidei. Hoc indicant magna in plurimis styli insulsitas, ineptae scripturarum allegations, & studium dominandi in Ecclesiam Catholicam. Eò enim collimant penè omnes, ut Primatum Ecclesiae Romanae tueantur. Imprimis hae quarum nomina sequuntur.
Praeterea epistolae decretales Pontificum quae habentur in Tomis Conciliorum à Sylvestro vsque ad Gregorium 1. Et deinceps vel supposititiae sunt, vel saltem, suspectae fidei. Hoc indicant magna in plurimis styli insulsitas, ineptae scripturarum allegationes, & studium dominandi in Ecclesiam Catholicam. Eò enim collimant penè omnes, vt Primatum Ecclesiae Romanae tueantur. Imprimis hae quarum nomina sequuntur.
1 Epistola MARCI ad Episcopos Aegyptios. Dicit Romanam ecclesiam nunquam errasse nec erraturam deinceps. Verùm haec opinio de firmitate Romanae fidei non fuit recepta nisi his proximis seculis. Catharinus in Gal. 2.
2 IVLII epist. 12 ad Orientales pro Athanasio, non congruit cùm genuina quae habetur apud Socratem l. 2. c. 15. & Sozom. l. 3. c. 8. Secunda item absurda est & inepta.
3 Rescriptum LIBERII ad Athanasium: & epistola ad omnes Episcopos.
4 FELICIS epistolae.
5 STEPHANI ad Damasum, & DAMASI ad Stephanum Africae Episcopum alia: in qua haec habentur verba, Charitativè, compassibiliter, ordinabil•er, praefixi fratres, innotuistis, pro indicastis; &c.
5 STEPHANI ad Damasum, & DAMASI ad Stephanum Africae Episcopum alia: in qua haec habentur verba, Charitatiuè, compassibiliter, ordinabil•er, praefixi fratres, innotuistis, pro indicastis; &c.
Eiusdem formae epistola ad Episcopos Numidiae, &, alia ad Episcopos Illyricos.
6 SYRICII epistola prima ad Himerium episcopum Tarraconensem. Fidei dubiae esse ostendit styli barbaries; ut in his verbis. In ergastulis autem suis tales personas retrudendas ut tantum facinus continuâ lamentation deflentes purificatorio poenitudinis igne possint decoquere. Deinde imperiosè mandat Episcopo Tarraconensi ut sua decreta passim omnibus Episcopis obseruanda communicet: verùm non tanta tum fuit Episcopi Romani authoritas. Non majoris fidei epistola ad Mediolanenses, nec tertia nec quaerta ad Episcopos Africanos scripta.
6 SYRICII epistola prima ad Himerium episcopum Tarraconensem. Fidei dubiae esse ostendit styli barbaries; vt in his verbis. In ergastulis autem suis tales personas retrudendas vt tantum facinus continuâ lamentatione deflentes purificatorio poenitudinis igne possint decoquere. Deinde imperiosè mandat Episcopo Tarraconensi vt sua decreta passim omnibus Episcopis obseruanda communicet: verùm non tanta tum fuit Episcopi Romani authoritas. Non majoris fidei epistola ad Mediolanenses, nec tertia nec quaerta ad Episcopos Africanos scripta.
7 ANASTASII duae. Harum data, & Consules qui nominantur, non congruunt cum probatis historicis. Et in primâ haec habentur verba. Quasi ad caput charitativè mittere non dubitetis, & mandat authoritate Apostolicâ standū esse ad lectionem Evangelij.
7 ANASTASII duae. Harum data, & Consules qui nominantur, non congruunt cum probatis historicis. Et in primâ haec habentur verba. Quasi ad caput charitatiuè mittere non dubitetis, & mandat authoritate Apostolicâ standū esse ad lectionem Evangelij.
8 Epistolae sub INNOCENTII. 1. nomine ideo su spectae quòd multae sunt in illis Traditiones quae illius seculi Theologis prorsus fuerunt ignotae. Et integri paragraphi in his ponuntur, quae tum in priorum tum posteriorum Pontificum scriptis habentur. Epistola • 2 ad Exuperium mentio nem facit quinque librorum Salomonis. Epist. 22. mentionem facit infularum Episcopalium, quae tum non erant in usu apud Christianos. Et Epistola eius ad Concil. Carthaginense futilis est & inepta.
8 Epistolae sub INNOCENTII. 1. nomine ideo su spectae quòd multae sunt in illis Traditiones quae illius seculi Theologis prorsus fuerunt ignotae. Et integri paragraphi in his ponuntur, quae tum in priorum tum posteriorum Pontificum scriptis habentur. Epistola • 2 ad Exuperium mentio nem facit quinque librorum Salomonis. Epist. 22. mentionem facit infularum Episcopalium, quae tum non erant in vsu apud Christianos. Et Epistola eius ad Concil. Carthaginense futilis est & inepta.
INNOCENTII Epistolae quae sunt 91. & 93. inte• epistolas Augustini, spuriae sunt. Erasmus.
9 HILARII Epistolae.
10 FELICIS Epistolae. Exordium 2• epistolae ita est. Quoniam importabilibus verbis garr•lasti.
11 ANASTASII Epist. ad Anastasium Imperatorem eum admonet, ut monitis Apostolicis. i. Pontificum decretis pareat. At ipsi tunc temporis monitis Imperatorum parebant.
11 ANASTASII Epist. ad Anastasium Imperatorem eum admonet, vt monitis Apostolicis. i. Pontificum decretis pareat. At ipsi tunc temporis monitis Imperatorum parebāt.
12 JOHANNIS Papae epistola 2• pugnat cum historia illius temporis.
12 IOHANNIS Papae epistola 2• pugnat cum historia illius temporis.
13 Epistola BONIFACII, & annexa deprecatio Aurelij Carthaginensis. In hac epistola fit mentio Justini principis: cùm tamen Bonifacius Episcopus R. neque Senioris neque junioris Justini temporibus vixit. Videtur ergo ab adulatore pontificio conficta.
13 Epistola BONIFACII, & annexa deprecatio Aurelij Carthaginensis. In hac epistola fit mentio Iustini principis: cùm tamen Bonifacius Episcopus R. neque Senioris neque iunioris Iustini temporibus vixit. Videtur ergo ab adulatore pontificio conficta.
14 VIGILII prima epistola, nugatoria. Docet quod ecclesiae dirutae restaurari & consecrari possint solâ missae celebration, sive aquae benedictae aspersion.
14 VIGILII prima epistola, nugatoria. Docet quod ecclesiae dirutae restaurari & consecrari possint solâ missae celebratione, siue aquae benedictae aspersione.
Tertia adeò confusè scripta est & edita, ut non intelligi queat.
Tertia adeò confusè scripta est & edita, vt non intelligi queat.
15 JOHANNIS III. Epistola.
15 IOHANNIS III. Epistola.
16 BENEDICTI. I. Epistola. Eius pars una fragmentum est Epistolae 1• decretalis Alexandri primi. Pars altera est integrum penè caput 4. epist. 1. ad Timotheum.
16 BENEDICTI. I. Epistola. Eius pars vna fragmentum est Epistolae 1• decretalis Alexandri primi. Pars altera est integrum penè caput 4. epist. 1. ad Timotheum.
17 Epistola SIXTI III. ad Orientales haec habet verba. Ualentinianus Augustus nostra authoritate Synodum congregari jussit. Ineptè; Valentinianus proprio jussu potuit convocare Concilium: & non habuit opus authoritate Pontificis▪ ficta ergo epistola.
17 Epistola SIXTI III. ad Orientales haec habet verba. Ualentinianus Augustus nostra authoritate Synodum congregari iussit. Ineptè; Valentinianus proprio iussu potuit convocare Concilium: & non habuit opus authoritate Pontificis▪ ficta ergo epistola.
In Epistola Sixti III. de malis doctoribus & operibus fidei. Illa1 verba [Semper tamen Purgatorij locum excipio, in quo animae hominum corporibus solutae ad tempus expiantur] ab alio addita sunt. Apertè enim pugnant cum antecedentibus & consequentibus. Nam Sixtus dicit, duo tantùm esse loca Gehennam & coelum: & extra regnum dei non esse vitam.
Gregorij III. epistola 3. in 3. tomo Concil. ad Episcopos Bavariae non convenit cum exemplari quod habetur apud A. ventinum lib. 3. Annalium.
Gregorij III. epistola 3. in 3. tomo Concil. ad Episcopos Bauariae non convenit cum exemplari quod habetur apud A. ventinum lib. 3. Annalium.
Zachariae epistola 52 in 3. tom. Conc. continet inepta responsa ad stultissimas quaestiones. Inprimis notandum quod praecipit de tempore in quo lardum comedendum. Sexta Epistola est ob impuro Rapsodo contaminate. Catalogus testium.
Zachariae epistola 52 in 3. tom. Conc. continet inepta responsa ad stultissimas quaestiones. Inprimis notandum quod praecipit de tempore in quo lardum comedendum. Sexta Epistola est ob impuro Rapsodo contaminat•. Catalogus testium.