Vide etiā apud eundem Nazianz▪ poema Jambicum ad Seleucum, de recta educatione. Hieronymus in prologo Galeato ⟨p. 48⟩in librum Regum: Sapientia Salomonis & Jesus & Judith, & •obias non sunt in Canone. Et praefat. in libros Salomonis: Sicut ergo Judith & Tobiae & Machabaeorum is bros legit Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scriptura• non recipit: sic & haec duo volumina (Sapientiae Salomonis, & Syrach) legat ad aedificationem plebis, non ad authoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandā. Et praefat in Esdram & Nehem. ad Domnionem & Rogatianum: Quae non habentur apud Hebraeos, nec de viginti quatuor Senibus, sunt procul abijcienda. Hanc Hieronymi sententiam aLyranus, Dionysius Carthusianus, & Hugo bCardinalis sequuntur. Greg. in Job, l. 19. c. 17.—. cEx libris [Machabaeorum] licèt non canonicis, sed tamen ad Ecclesia aedificationem editis, praeferamus testimonium. Radulphus in Levit. lib. 14. c. 1. Tobias, Judith, & Machabaeorū libri quamvis ad instructionē Ecclesiae legantur, tamen non habent authoritatem. P. Cluniacensis l. 1. epist. 2. Restant post hos authenticos Scripturae libros, sex non reticend• libri, Sapientiae, Jesus filij Sirach, Tobiae, Judith, & uterque Machabaeorum liber: qui etsi ad sublimem illorum praecedentium dignitatem pervenire non potuerunt, propter laudabilem tamen & pernecessariam dignitatem, ab Ecclesia suscipi meruerunt. Caietanus ad finem Hester. ait, septem illa capitula, libros Tobiae, Judith, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum non esse canonicos. C. Sigonius in comment▪ in Severum Sulpitium, libros Machabaeorum propter dissonantiam rejicit è libris canonicis: & Justinum historicum praeferre videtur. Hieron. in praefat. in Judith, dicit hunc librum à Synodo Nicaenâ, in numero sacrarum scripturarum computari. Illa ergo Synodus judicavit reliquos qui dicuntur apocryphi, haud esse dignos qui recipian•ur ab Ecclesia. Et quod dicit Hieron. de hoc libro non est certum: nam verba eius sunt, Synodus legitur computâsse: & Athanasius qui Synodo interfuit, Judith apertè rejicit. Synodus Laodicaena c. 59. statuit nihil legendum in Ecclesia de veteri Testamento, praeter Hebraeorum scripturas, quas canonicas appellat. Concil. quidem Carthag. III. can. 47. praedictos omnes libros, inter sacras Scripturas numerat: verùm dico, catalogum librorū istius canonis, supposititiū esse, vel saltem dubium.
Vide etiā apud eundem Nazianz▪ poema Iambicum ad Seleucum, de recta educatione. Hieronymus in prologo Galeato ⟨p. 48⟩in librum Regum: Sapientia Salomonis & Iesus & Iudith, & •obias non sunt in Canone. Et praefat. in libros Salomonis: Sicut ergo Iudith & Tobiae & Machabaeorum is bros legit Ecclesia, sed eos inter Canonicas Scriptura• non recipit: sic & haec duo volumina (Sapientiae Salomonis, & Syrach) legat ad aedificationem plebis, non ad authoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandā. Et praefat in Esdram & Nehem. ad Domnionem & Rogatianum: Quae non habentur apud Hebraeos, nec de viginti quatuor Senibus, sunt procul abijcienda. Hanc Hieronymi sententiam aLyranus, Dionysius Carthusianus, & Hugo bCardinalis sequuntur. Greg. in Iob, l. 19. c. 17.—. cEx libris [Machabaeorum] licèt non canonicis, sed tamen ad Ecclesia aedificationem editis, praeferamus testimonium. Radulphus in Levit. lib. 14. c. 1. Tobias, Iudith, & Machabaeorū libri quamvis ad instructionē Ecclesiae legantur, tamen non habent authoritatem. P. Cluniacensis l. 1. epist. 2. Restant post hos authenticos Scripturae libros, sex non reticend• libri, Sapientiae, Iesu filij Syrach, Tobiae, Iudith, & vterque Machabaeorum liber: qui etsi ad sublimem illorum praecedentium dignitatem pervenire non potuerunt, propter laudabilem tamen & pernecessariam dignitatem, ab Ecclesia suscipi meruerunt. Caietanus ad finem Hester. ait, septem illa capitula, libros Tobiae, Iudith, Sapientiae, Ecclesiastici, Machabaeorum non esse canonicos. C. Sigonius in comment▪ in Seuerum Sulpitium, libros Machabaeorum propter dissonantiam rejicit è libris canonicis: & Iustinum historicum praeferre videtur. Hieron. in praefat. in Iudith, dicit hunc librum à Synodo Nicaenâ, in numero sacrarum scripturarum computari. Illa ergo Synodus iudicavit reliquos qui dicuntur apocryphi, haud esse dignos qui recipian•ur ab Ecclesia. Et quod dicit Hieron. de hoc libro non est certum: nam verba eius sunt, Synodus legitur computâsse: & Athanasius qui Synodo interfuit, Iudith apertè rejicit. Synodus Laodicaena c. 59. statuit nihil legendum in Ecclesia de veteri Testamento, praeter Hebraeorum scripturas, quas canonicas appellat. Concil. quidem Carthag. III. can. 47. praedictos omnes libros, inter sacras Scripturas numerat: verùm dico, catalogum librorū istius canonis, supposititiū esse, vel saltem dubium.
- aPrologo in Apocrypha.
- bPrologo in Josuam.Prologo in Iosuam.
- cNota, d• bitatum esse de his li•ris, per 600. annos a Christo, in Ecclesi•.