1 Usus imaginum à primitiva Ecclesia receptus non fuit ullus, nisi Symbolicus, & qui est ornatus gratiâ, etiam in privatis locis, per annos à Christo 380. Gnosticis exprobravit Irenaeus lib. 1. c. 24. quòd primùm depictam Christi imaginem haberent, deinde quòd eam coronarent, atque venerarentur. vide & August. de haeres. haer. 7. & Epiphan. in haeres. 27. Origenes contra Celsum, lib. 7. Nec simulachra nos quidem veneramur: quippe qui Deum ut invisibilem & incorporeum, figurâ nullâ circumscribamus. Arnob. sive potiùs Minutius Felix, contra gent. lib. 8. Quam imaginem Deo faciemus; cuius imago, si rectè judicamus, homo est? Et ibidem haec sunt Ethnicorum verba: Cur nullas aras habent, nulla templa, nulla nota simulachra? Eusebius lib. 7. cap. 17. histor. Eccles. Veteres ex Gentili consuetudine eos, quos Seruatores put•arunt, ad hunc modum honorare soliti sunt, id est, pictis imaginibus. Concil. Ehber. c. 36. Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, ne id quod colitur, aut adoratur in parietibus depingatur. Epiph. in ep. ad Joan. Hierosol. velum depictū scidit, quòd contra authoritatem ⟨p. 78⟩scripturarū, imago hominis in Ecclesia pendebat. Haec illius sententia probatur ab Hieronymo, à quo epistola fuit latin•e edita. Hic •e Romanensibus alij Epiphanium incusant. Castro l. 8. Contra haereses. Titul. Imago. excusat cum ab haeresi, errasse tamen dicit. Waldensis e•tribu•t zelum non secundam scientiam, de Sacram. tom. 3. cap. 157. Alij partem illam extremam Epistolae Epiphanij, dicunt esse supposititiā. Ut Damas•. orat. de Imaginibus, Alanus Copus & Sanderus: Sed nullis id evincunt argumentis. Primò dicunt locum hunc non citari in Synodo Nicaena: at citatur in Concilio Frankford. Carolus l. 4. c. 25. Secundò, dicunt Epiphanium cultum imaginum non numerare inter haereses. at hoc falsum. haer. 79. ait diaboli conatum esse statuas humanas exprimere, & adorandas introducere. Rursus, haeres. 55. de Melchisedechianis ait, adorant Moses imaginē, quam effingentes, seducti sunt. Et. haer. 27. Inter Carpocratianorum instituta ponit, Imagines Jesus, Petri, & Pauli, collar. Tertiò, obijciunt illud Gregorij lib. 9. Indict. 4. epist. 9. ad Serenum qui sanctorum imagines confregerat, dic frater à quo factum Sacerd•te aliquando auditum est, quod fecisti. At ostendant velim, Serenum, Epiphanij, ac alicuius patrū testimonia contra Imagines non citâsse.
1 Vsus imaginum à primitiua Ecclesia receptus non fuit vllus, nisi Symbolicus, & qui est ornatus gratiâ, etiam in priuatis locis, per annos à Christo 380. Gnosticis exprobravit Irenaeus lib. 1. c. 24. quòd primùm depictam Christi imaginem haberent, deinde quòd eam coronarent, atque venerarentur. vide & August. de haeres. haer. 7. & Epiphan. in haeres. 27. Origenes contra Celsum, lib. 7. Nec simulachra nos quidem veneramur: quippe qui Deum vt invisibilem & incorporeum, figurâ nullâ circumscribamus. Arnob. siue potiùs Minutius Foelix, contra gent. lib. 8. Quam imaginem Deo faciemus; cuius imago, si rectè iudicamus, homo est? Et ibidem haec sunt Ethnicorum verba: Cur nullas aras habent, nulla templa, nulla nota simulachra? Eusebius lib. 7. cap. 17. histor. Eccles. Veteres ex Gentili consuetudine eos, quos Seruatores put•arunt, ad hunc modum honorare soliti sunt, id est, pictis imaginibus. Concil. Ehber. c. 36. Placuit picturas in Ecclesia esse non debere, ne id quod colitur, aut adoratur in parietibus depingatur. Epiph. in ep. ad Ioan. Hierosol. velū depictū scidit, quòd contra authoritatem ⟨p. 78⟩scripturarū, imago hominis in Ecclesia pendebat. Haec illius sententia probatur ab Hieronymo, à quo epistola fuit latin•e edita. Hic •e Romanensibus alij Epiphanium incusant. Castro l. 8. Contra haereses. Titul. Imago. excusat cum ab haeresi, errasse tamen dicit. Waldensis e•tribu•t zelum non secundam scientiam, de Sacram. tom. 3. cap. 157. Alij partem illam extremam Epistolae Epiphanij, dicūt esse supposititiā. Vt Damas•. orat. de Imaginibus, Alanus Copus & Sanderus: Sed nullis id euincunt argumentis. Primò dicunt locum hunc non citari in Synodo Nicaena: at citatur in Concilio Frankford. Carolus l. 4. c. 25. Secundò, dicunt Epiphanium cultum imaginum non numerare inter haereses. at hoc falsum. haer. 79. ait diaboli conatum esse statuas humanas exprimere, & adorandas introducere. Rursus, haeres. 55. de Melchisedechianis ait, adorant Moses imaginē, quam effingentes, seducti sunt. Et. haer. 27. Inter Carpocratianorum instituta ponit, Imagines Iesu, Petri, & Pauli, colere. Tertiò, obijciunt illud Gregorij lib. 9. Indict. 4. epist. 9. ad Serenum qui sanctorum imagines confregerat, dic frater à quo factum Sacerd•te aliquando auditum est, quod fecisti. At ostendant velim, Serenum, Epiphanij, ac alicuius patrū testimonia contra Imagines non citâsse.