A09452:117
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Novus sensus.
Hîc panis est Symbolum corporis mei: per Metonymiam subjecti pro adiuncto.
Novi sensus corgruentia.
I. Cum Analogia fidei. 1 Verè ascendit in caelum, hoc est, sublatus à terra in caelum localitèr & visibilitèr. Corpus; ergò non ore in caena percipiendum, sed fide in caelo. 2 Natus è virgin Maria &c. Ergò verum & naturale corpus habuit, longum, latum, altū, alicubi situm & loco circumscriptū; unde constat panem in caena non propriè ipsū corpus, sed eius tantùm symbolum esse posse. II. Cum circumstantijs dati loci. 1 Accepit, fregit. Hîc non est verisimile Christum inter discipulos sedentem, suis manibus proprium corpus accepisse & fregisse. Ergò panis tantùm signum & sigillum est. 2 Traditum pro vobis. Panis nullo modo dici potest traditus esse pro nobis, sed Christi corpus; ergo panis secundum [Greek or Hebrew] non est corpus, sed symbolicè. 3 Poculum est novum Testamentum, non propriè, sed per Metonymiam: ergò nihil impedit, quin similitèr Metonymia sit in his verbis, Hoc est corpus meum. ⟨image 22⟩