A09452:252
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
V. Credentes.
His proponenda, I. Evangelium de justificatione, sanctificatione, & perseverantia. II. Lex sine maledictione, qua doceantur novae obedientiae fructus resipiscentiae convenientes edere. Rom. 8. 1. Nulla est condemnatio ijs, qui sunt in Christo Jesu. 1. Tim. 1. 9. Justo non est lex posita. Exemplum sit epistola Pauli ad Romanos. III. Male dictio legis utcunque non in personam quae justa est & sancta apud deum, tamen aduersus personae peccata quae remanent urgenda est: & sicut pater ferreas virgas servis destinatas, filiis saepè ob oculos ponit, ut terreatur; ita in fidelibus male dictionis meditatio creberrimè excitanda est, ne misericordia dei ad licentiam abvtantur, & ut pleniùs humilientur. Exparte enim sanctificatio est: ut ergo aboleantur reliquiae peccati, à meditation legis & sensu peccati semper ordiendum est, & in Evangelio desiniendum.
His proponenda, I. Euangelium de iustificatione, sanctificatione, & perseuerantia. II. Lex sine maledictione, qua doceantur nouae obedientiae fructus resipiscentiae convenientes edere. Rom. 8. 1. Nulla est condemnatio ijs, qui sunt in Christo Iesu. 1. Tim. 1. 9. Iusto non est lex posita. Exemplum sit epistola Pauli ad Romanos. III. Male dictio legis vtcunque non in personam quae iusta est & sancta apud deum, tamen aduersus personae peccata quae remanent vrgenda est: & sicut pater ferreas virgas servis destinatas, filiis saepè ob oculos ponit, vt terreatur; ita in fidelibus male dictionis meditatio creberrimè excitanda est, ne misericordia dei ad licentiam abvtantur, & vt pleniùs humilientur. Exparte enim sanctificatio est: vt ergo aboleantur reliquiae peccati, à meditatione legis & sensu peccati semper ordiendum est, & in Euangelio desiniendum.