A09452:265
Prophetica, sive, De sacra et unica ratione concionandi tractatusProphetica, sive, De sacra et vnica ratione concionandi tractatus
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Exploratio causae commodè fit privata confessione, Jam. 5. 17. Confitemini alij aliis offens as, & orate alij pro aliis ut sanemini. Sed ne ex confessione ca•nificina quaedam fiat, his ea cautionibus circumscribenda est. I. Debet esse libera non coacta; quia ex ea salus non pendet. II. Non omnium peccatorum esse debet, sed eorum tantùm quae conscientiam ⟨image 47⟩premunt, è quibus nisi revelentur, gravius immineat periculum. III. Pastoribus praecipuè fiat; ita tamen ut sciamus aliis in ecclesia fidelibus tutò fieri posse.
Exploratio causae commodè fit priuata confessione, Iam. 5. 17. Confitemini alij aliis offens as, & orate alij pro aliis vt sanemini. Sed ne ex confessione ca•nificina quaedam fiat, his ea cautionibus circumscribenda est. I. Debet esse libera non coacta; quia ex ea salus non pendet. II. Non omnium peccatorum esse debet, sed eorum tantùm quae conscientiam ⟨image 47⟩premunt, è quibus nisi reuelentur, gravius immineat periculum. III. Pastoribus praecipuè fiat; ita tamen vt sciamus aliis in ecclesia fidelibus tutò fieri posse.
Exploratio status est, qua disquiritur an sint sub lege vel sub gratia.
Hoc ut liquido appareat, adhibitis quaestionibus primò eliciendum, an habeant displicentiam sui, quòd deum offenderint, id est, odium peccati quatenus peccatum est; quod fundamentum est resipiscentiae ad salutem: Secundò, an habeant vel sentiant in cord desiderium reconciliationis cum deo, quod vivae fidei principium est.