A09452:288
Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typography, 1592Cambridge, England : Ex officina Johannis Legatt, celeberrimæ Academiæ Cantabrigiensis typographi, 1592
No title page in the transcription: set from the catalogue record.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
[Greek or Hebrew]. I. Errant, qui existimant satis esse si fidem, rectamue de religione sententiam corde amplectantur, atque ita conscientiam suam uni Deo probent: intereà apud homines liberum esse quidvis concedere aut affirmare, prout loci temporis & personarum conditio fert, praesertim ubi imminere videtur vitae discrimen. II. Errant Epicurei, negantes divinam providentiam; quia putant Dei maiestate indignum res humanas curare. III. Errant Stoici, qui putant omnia fato regi. IIII. Errant, qui casum & fortunam constituunt, citra ullam providentiae divinae sapientem ordinationem. V Errant Pelagiani, plus justo humanis viribus tribuentes, perinde acsi in hominum manu esset positum, fidem pro arbitrio amplecti, in eadem perseverare eandem intrepidè confiteri ad finem usue. VI. Errant, qui plus nituntur externis rebus & caducis opibus, quàm divinae potentiae ac bonitati.
〈non-Latin alphabet〉. I. Errant, qui existimant satis esse si fidem, rectamue de religione sententiam corde amplectantur, atque ita conscientiam suam vni Deo probent: intereà apud homines liberum esse quidvis concedere aut affirmare, prout loci temporis & personarum conditio fert, praesertim vbi imminere videtur vitae discrimen. II. Errant Epicurei, negantes divinam providentiam; quia putant Dei maiestate indignum res humanas curare. III. Errant Stoici, qui putant omnia fato regi. IIII. Errant, qui casum & fortunam constituunt, citra vllam providentiae divinae sapientem ordinationem. V Errant Pelagiani, plus iusto humanis viribus tribuentes, perinde acsi in hominum manu esset positum, fidem pro arbitrio amplecti, in eadem perseverare eandem intrepidè confiteri ad finem vsue. VI. Errant, qui plus nituntur externis rebus & caducis opibus, quàm divinae potentiae ac bonitati.
[Greek or Hebrew]. I. Pro virili nitendum, ut verum ⟨image 51⟩Dei timorem ob oculos habeas; quia jam audis unum Deum timendum prae omnibus hominibus. II. Discendum talem rerum humanarum contemptum, ut semper cupias iis relictis migrare hinc, & cum Christo conjungi in caelis. III. Consideratio providentiae specialis facit, ut Dei inspectoris praesentiam cogites, auxilium implores, juvari quoque te in omnibus persuasum habeas; denique non esse ullum periculum tam formidandum, à quo non possit & velit eripere, quando est opportunum.
〈non-Latin alphabet〉. I. Pro virili nitendum, vt verum ⟨image 51⟩Dei timorem ob oculos habeas; quia jam audis vnum Deum timendum prae omnibus hominibus. II. Discendum talem rerum humanarum contemptum, vt semper cupias iis relictis migrare hinc, & cum Christo conjungi in caelis. III. Consideratio providentiae specialis facit, vt Dei inspectoris praesentiam cogites, auxilium implores, juvari quoque te in omnibus persuasum habeas; denique non esse vllum periculum tam formidandum, à quo non possit & velit eripere, quando est opportunum.
[Greek or Hebrew]. I. Corrigunt haec verba Christi illorum negligentiam, qui precibus non obsecrant Deum pro syncera dilectione, qua inflammati non detrectent vitam propter nomen eius profundere. II. Taxatur hominum quoque segnities, qui Dei providentiam, in rebus omnibus se exerentem, non agnoscunt & contemplantur. II. Arguuntur qui Deo non agunt gratias, quòd dignatur nos nostraue omnia providentia gubernare & tueri. III. Arguuntur, qui bonis Dei creaturis abutuntur, quando earum omnium curam esse Domino in confesso est.
〈non-Latin alphabet〉. I. Corrigunt haec verba Christi illorum negligentiam, qui precibus non obsecrant Deum pro syncera dilectione, qua inflammati non detrectēt vitam propter nomen eius profundere. II. Taxatur hominum quoque segnities, qui Dei providentiam, in rebus omnibus se exerentem, non agnoscunt & contemplantur. II. Arguuntur qui Deo non agunt gratias, quòd dignatur nos nostraue omnia providentia gubernare & tueri. III. Arguuntur, qui bonis Dei creaturis abutuntur, quando earum omnium curam esse Domino in confesso est.
Hoc modo quivis Scripturae locus tractandus: ita tamen ut non omnes expromantur ⟨image 51⟩doctrinae ad populum, sed illae tantum, quae nostris temporibus, & praesenti Ecclesiae condicioni aptè accommodentur. Et non solum selectae esse debent, sed etiam paucae; ne auditors obruantur multitudine.
Hoc modo quivis Scripturae locus tractandus: ita tamen vt non omnes expromantur ⟨image 51⟩doctrinae ad populum, sed illae tantum, quae nostris temporibus, & praesenti Ecclesiae condicioni aptè accommodentur. Et non solum selectae esse debent, sed etiam paucae; ne auditores obruantur multitudine.
QVià receptum est, ut memoritèr coram populo dicant Concionatores, de Reminiscentia hîc aliquid attexendum.
QVià receptum est, vt memoritèr coram populo dicant Concionatores, de Reminiscentia hîc aliquid attexendum.
Artificiosa memoria quae constat locis & imaginibus facillimè absque labour docebit memoriae mandare conciones: sed ea probanda non est. I. Animatio imaginis, quae clavis est memoriae, impia est: quia requirit cogitationes absurdas, insolentes, prodigiosas, easque inprimis, quae pravissimos carnis affectus exacuunt & incendunt. II. Ingenium & memoriam obtundit, quia triplicem memoriam requirit pro una; primam locorum; alteram imaginum; tertiam rei narrandae.
Artificiosa memoria quae constat locis & imaginibus facillimè absque labore docebit memoriae mandare conciones: sed ea probanda non est. I. Animatio imaginis, quae clavis est memoriae, impia est: quia requirit cogitationes absurdas, insolentes, prodigiosas, easque inprimis, quae pravissimos carnis affectus exacuunt & incendunt. II. Ingenium & memoriam obtundit, quia triplicem memoriam requirit pro vna; primam locorum; alteram imaginum; tertiam rei narrandae.
Consilium ergò haud invtile est, si concionaturus dati textus singulas doctrinas, doctrinarum singulas probations & applications, applicationum illustrations, eorumque omnium seriem meant diligenter consignet ope dispositionis, vel axiomaticae, vel syllogisticae, vel methodicae; nihil interim solicitus de verbis, quae provisam rem (ut inquit ille) non invita sequentur.
Consilium ergò haud invtile est, si concionaturus dati textus singulas doctrinas, doctrinarum singulas probationes & applicationes, applicationum illustrationes, eorumque omnium seriem mente diligenter consignet ope dispositionis, vel axiomaticae, vel syllogisticae, vel methodicae; nihil interim solicitus de verbis, quae provisam rem (vt inquit ille) non invita sequentur.
Multa incommoda habet illorum studium, qui scriptas conciones verbatim ediscunt. I. magnum laborem postulat. II. Qui in uno verbo impingit timidus, & concionem turbat & memoriam confundit. III. Pronunciatio, actio & affectuum sancti motus impediuntur; quia mens in hoc unum tota incumbit, ne memoria oneri jam succumbens labascat.
Multa incommoda habet illorum studium, qui scriptas conciones verbatim ediscunt. I. magnum laborem postulat. II. Qui in vno verbo impingit timidus, & concionem turbat & memoriam confundit. III. Pronunciatio, actio & affectuum sancti motus impediuntur; quia mens in hoc vnum tota incumbit, ne memoria oneri jam succumbens labascat.
HVcvsque de Apparatu concionis: sequitur promulgatio.
In promulgation duo requiruntur, occultatio humanae sapientiae, & demonstratio spiritus.
In promulgatione duo requiruntur, occultatio humanae sapientiae, & demonstratio spiritus.
Occultanda est humana sapientia, sive fuerit in materia concionis, sive in ornatu verborum; ⟨image 52⟩quia praedicatio verbi, est testimonium Dei, & professio scientiae Christi, non humanae peritiae: deinde, quia auditores non debent fidem suam tribuere donis hominum, sed potentiae verbi Dei. 1. Cor. cap. 2. vers. 1. Ego quùm venirem ad vos, fratres, non veni cum eminentia facundiae aut sapientiae, annuncians vobis testimonium Dei. vers. 2. Non enim decreveram quicquam scire inter vos nisi Jesum Christum, eumque crucifixum. vers. 5. Ne fides vestra consistat in sapientia hominum, sed in potentia Dei.
Occultanda est humana sapientia, siue fuerit in materia concionis, siue in ornatu verborum; ⟨image 52⟩quia praedicatio verbi, est testimonium Dei, & professio scientiae Christi, non humanae peritiae: deinde, quia auditores non debent fidem suam tribuere donis hominum, sed potentiae verbi Dei. 1. Cor. cap. 2. vers. 1. Ego quùm venirem ad vos, fratres, non veni cum eminentia facundiae aut sapientiae, annuncians vobis testimonium Dei. vers. 2. Non enim decreveram quicquam scire inter vos nisi Iesum Christum, eumque crucifixum. vers. 5. Ne fides vestra consistat in sapientia hominum, sed in potentia Dei.
Si quis existimet hoc modo barbariem in pulpita invehi; sciendum est, posse, imò debere ministrum privatim, artibus, philosophia, & varia lectione uti liberrimè, dum est in formanda concione: publicè verò haec omnia populum celare debet, & ne tantillum ostenta•e quidē. Artis etiam est celare artem.
Si quis existimet hoc modo barbariem in pulpita invehi; sciendum est, posse, imò debere ministrum privatim, artibus, philosophia, & varia lectione vti liberrimè, dum est in formanda concione: publicè verò haec omnia populum celare debet, & ne tantillum ostenta•e quidē. Artis etiam est celare artem.
Demonstratio spiritus est, quùm minister verbi inter concionandum ita se gerit, ut non tam eum, quàm spiritum dei in eo, & per eum loqui, omnes etiam idiotae & infideles judicent. 1. Cor. 2. 4. Neque oratio mea & praedicatio mea versata est in persuasorijs humanae sapientiae verbis, sed in demonstratione spiritus & potentiae. & 14. 24. Si omnes prophetent, ingrediatur autem infidelis quispiam, aut idi•ta, ⟨image 53⟩arguitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus. vers. 25. Et ita occulta cordis eius manifesta fiunt, atque ita procidens in faciem, adorab•t Deum, renuncians Deum verè in vobis esse. & cap. 4. vers. 19. Ueniam brevi ad vos &c. & cognoscam non verba illorum qui inflati sunt, sed virtutem. vers. 20. Non enim in verbis est regnum Dei, sed in virtute. Mich. cap. 3. vers. 8. Ego repletus sum virtute à spiritu Jehovae, judicioque & potentia, ad indicandum Jacobo defectionem ipsius, & Israeli peccatum ipsius. Haec vivum & actuosum ministerium facit. Luc. cap. 11. vers. 27. Factum est autem, quùm haec diceret, attollens vocem quaedam mulier è turba, dixit ei, beatus uterus qui te portavit, & ubera quae succisti.
Demonstratio spiritus est, quùm minister verbi inter concionandum ita se gerit, vt non tam eum, quàm spiritum dei in eo, & per eum loqui, omnes etiam idiotae & infideles iudicent. 1. Cor. 2. 4. Neque oratio mea & praedicatio mea versata est in persuasorijs humanae sapientiae verbis, sed in demonstratione spiritus & potentiae. & 14. 24. Si omnes prophetent, ingrediatur autem infidelis quispiam, aut idi•ta, ⟨image 53⟩arguitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus. vers. 25. Et ita occulta cordis eius manifesta fiunt, atque ita procidens in faciem, adorab•t Deum, renuncians Deum verè in vobis esse. & cap. 4. vers. 19. Ueniam brevi ad vos &c. & cognoscam non verba illorum qui inflati sunt, sed virtutem. vers. 20. Non enim in verbis est regnum Dei, sed in virtute.
Haec demonstratio est, vel in Sermone vel Gestu.