Gratia personae, est sanctitas cordis & inculpata vita; quae, utcunque non est de essentia Ministri, est tamen maximè necessaria. I. Quia doctrina verbi & intellectu, & praxi difficilis est; idcircò minister quod docet, exemplo suo velut typo exprimere debet. 1. Pet. cap. 5. vers. 3. Neque ut dominantes cleris, sed ut qui sitis [[Greek or Hebrew]] exemplaria gregis. & 1. Tim. cap. 4. vers. 12. Esto exemplar fidelium in sermone, in conversatione. II. Qui pius non est, utcunue Scripturarum teneat intelligentiam: tamen interiorem sensum & experientiam verbi corde non percipit. Psal. 25. vers. 8. Bonus & rectus Jehova est: idcircò docet peccatores viam suam. vers. 9. Facit ut incedant mansueti in jure, & docet mansuetos viam suam. Amos. cap. 3. vers. 7. Non enim facit Dominus Jehova quicquam, nisi quùm revelaverit secretum suum servis suis Prophetis. Gen. cap. 18. vers. 17. Dixit autem Jehova, occultemnè ego ab Abrahamo ⟨image 54⟩quod sum facturus. vers. 18. Quùm Abraham prorsus futurus sit gentis magnae ac potentis pater &c. vers. 19. Nam agnovieum, ut quûm praeceperit •ilijs suis & familiae suae post se, etiam observent vian▪ Jehovae exercendo justitiam & ju•. III. Apud Deum execrandum est, coniungi sermonem pium cum vita impia. Psal. 50. vers. 16, 17. Improbo autem dicit Deus, quid tua ut enarres decreta mea, & assumas foedus meum in ore tuo, cùm tu oderis disciplinam. Insolens est, videre aberrantem viae ducem, & medicum aliorum, ipsum interim ulceribus scatentem, ut inquit Nazian. IIII. Arcanum est ecclesiasticum; debere Ministrum studiosè occultare infirmitates ne prodeant. Nam imperitus non ministeriū, sed ministri personam aspicit. Herodes audivit Joh. Baptistam libentèr; non quia minister bonus, sed quia vir bonus. Marc. 6. 20. Rectè Nazian. in versibus. Qui sana docet, & turpitèr vivit, una manu porrigit, quod altera rapit. V. Minister, qui est impius vel apertè vel clàm, non est dignus qui stet ante faciem sanctissimi & omnipotentis Dei. Jerem. cap. 15. vers. 19. Idcircò sic ait Jehovah, si converteris, prout convertam te, coram mestabis. Isa. 6. 6. Sed advolavit adme unus existis Seraphim, habens in manum prunam, quam forcipibus ⟨image 55⟩sumpserat ab altari. vers. 7. Admovique or•meo, dicens, Ecce hoc attigit labia tua: •am amovetur iniquit as tua, & peccatum tuum expiatur. vers. 8. Deinde audivi vocem Domini dicentis, quem missurus sum? & quis iturus est nobis?
Gratia personae, est sanctitas cordis & inculpata vita; quae, vtcunque non est de essentia Ministri, est tamen maximè necessaria. I. Quia doctrina verbi & intellectu, & praxi difficilis est; idcircò minister quod docet, exemplo suo velut typo exprimere debet. 1. Pet. cap. 5. vers. 3. Neque vt dominantes cleris, sed vt qui sitis [〈non-Latin alphabet〉] exemplaria gregis. & 1. Tim. cap. 4. vers. 12. Esto exemplar fidelium in sermone, in conversatione. II. Qui pius non est, vtcunue Scripturarum teneat intelligentiam: tamen interiorem sensum & experientiam verbi corde non percipit. Psal. 25. vers. 8. Bonus & rectus Iehova est: idcircò docet peccatores viam suam. vers. 9. Facit vt incedant mansueti in iure, & docet mansuetos viam suam. Amos. cap. 3. vers. 7. Non enim facit Dominus Iehova quicquam, nisi quùm revelaverit secretum suum servis suis Prophetis. Gen. cap. 18. vers. 17. Dixit autem Iehova, occultemnè ego ab Abrahamo ⟨image 54⟩quod sum facturus. vers. 18. Quùm Abraham prorsus futurus sit gentis magnae ac potentis pater &c. vers. 19. Nam agnovieum, vt quûm praeceperit •ilijs suis & familiae suae post se, etiam observent vian▪ Iehovae exercendo iustitiam & iu•. III. Apud Deum execrandum est, coniungi sermonem pium cum vita impia. Psal. 50. vers. 16, 17. Improbo autem dicit Deus, quid tua vt enarres decreta mea, & assumas foedus meum in ore tuo, cùm tu oderis disciplinam. Insolens est, videre aberrantem viae ducem, & medicum aliorum, ipsum interim vlceribus scatentem, vt inquit Nazian. IIII. Arcanum est ecclesiasticum; debere Ministrum studiosè occultare infirmitates ne prodeant. Nam imperitus non ministeriū, sed ministri personam aspicit. Herodes audivit Ioh. Baptistam libentèr; non quia minister bonus, sed quia vir bonus. Marc. 6. 20. Rectè Nazian. in versibus. Qui sana docet, & turpitèr vivit, vna manu porrigit, quod altera rapit. V. Minister, qui est impius vel apertè vel clàm, non est dignus qui stet ante faciem sanctissimi & omnipotentis Dei.