A26815:1005
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ipsum gelu ac bruma, quam gentes aliae sugiunt, cum hostes saepe ab incolis arcet, tum hos contra illorum lenius robur munit, animat, indurat. Ex his oris progressa toties olim est natio illa, quae suas omnes expeditiones victorijs, orbem universum metu implevit ac terror: cujus virtutem verbis extulerunt quos domuit: de qua triumphum aliquando Romani egerunt, sed ipsi paene victi. Vetustatem vero regum ab ⟨p. 434⟩inundatione mundi, aut originem, quod speciose magis possemus quam vere, ultra •strum arcessere quid opus est? Equidem gloriosius duxerim, dare regem, quam accipere. Sed nec caetera illa virtutum potius quam hominum nomina Hiarnos, Frothones, Canutos, aliosque, longo ordine recenseam. Quippe sua qui familia clarus est, cur adoptari in alienam velit causam non habet. Et principis quidem nostri stemma tot domesticis imaginibus, tot belli ac togae ornamentis enitet, ut qui facta tantorum regum ac monarcharum complecti velit, totidem sibi optare secula debeat, quot illi regnaverunt. Si proximos saltem aspicimus, quid decennio Friderici I. sanctius? qua modestia, quo subditorum amore, tutela tranquillitatis firmissima, regnum sibi munivit? qua devotione, abolitis cultus parum divini delirijs, munimentum suae majestatis ab illa suprema impetravit? Pietatem vero an prudentiam Christiani II. magis commends, haud facile dispicias: his tamen ob domitas rusticorum tumultuantium cohorts, ac provincias recepta per obsidium acerrimum Hafnia pacatas, aliasque magnanimitatis palmas, addenda maxime est & fortitudo. Friderici autem II. res terra marique gestae, subacti Ditmarsi, vicinia hostilis armorum vi ad conditiones vocata, clemens domi ac militiae severitas, disciplina castrorum, & ingens laudum rarissimarum examen instar omnium esse possent, nisi Filium regno dedisset, hujus non magis quam virtutum quarumvis haeredem dignissimum:
Ipsum gelu ac bruma, quam gentes aliae sugiunt, cum hostes saepe ab incolis arcet, tum hos contra illorum lenius robur munit, animat, indurat. Ex his oris progressa toties olim est natio illa, quae suas omnes expeditiones victorijs, orbem universum metu implevit ac terrore: cujus virtutem verbis extulerunt quos domuit: de qua triumphum aliquando Romani egerunt, sed ipsi paene victi. Vetustatem vero regum ab ⟨p. 434⟩inundatione mundi, aut originem, quod speciose magis possemus quam vere, ultra strum arcessere quid opus est? Equidem gloriosius duxerim, dare regem, quam accipere. Sed nec caetera illa virtutum potius quam hominum nomina Hiarnos, Frothones, Canutos, aliosque, longo ordine recenseam. Quippe sua qui familia clarus est, cur adoptari in alienam velit causam non habet. Et principis quidem nostri stemma tot domesticis imaginibus, tot belli ac togae ornamentis enitet, ut qui facta tantorum regum ac monarcharum complecti velit, totidem sibi optare secula debeat, quot illi regnaverunt. Si proximos saltem aspicimus, quid decennio Friderici I. sanctius? qua modestia, quo subditorum amore, tutela tranquillitatis firmissima, regnum sibi munivit? qua devotione, abolitis cultus parum divini delirijs, munimentum suae majestatis ab illa suprema impetravit? Pietatem vero an prudentiam Christiani II. magis commendes, haud facile dispicias: his tamen ob domitas rusticorum tumultuantium cohortes, ac provincias recepta per obsidium acerrimum Hafnia pacatas, aliasque magnanimitatis palmas, addenda maxime est & fortitudo. Friderici autem II. res terra marique gestae, subacti Ditmarsi, vicinia hostilis armorum vi ad conditiones vocata, clemens domi ac militiae severitas, disciplina castrorum, & ingens laudum rarissimarum examen instar omnium esse possent, nisi Filium regno dedisset, hujus non magis quam virtutum quarumvis haeredem dignissimum: