A26815:992
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
In illis enim quibus aut conditionis iniquitas occasions subduxit, aut tenuis & angusta ingenij ⟨p. 426⟩vena facultatem non ministrat, exilis laus est esse moderatos, esse modestos: ij vero, queis ingenium, facultas, aetas, occasio lenocinantur, si intactos seculi contagio, si illibatos mores praestiterint, quos plausus merentur? quae praeconia? Atque haec laus Bodleio •nostro fere peculiaris est. Nam sic profecto est: postquam omnia summorum virorum exempla evolverimus, vix millesimus quisque evasit adolescentiae senectaeque juxta integrae. Illi ipsi, quos non sine stupore legimus, Themistocles & Scipiones, aetatis suae integritatem non nisi praecerptam vitijs praefloratamque, maximis rebus gerendis transmiserunt. Hic vero aetatis suae lubricum, quum nondum mores in tuto essent, adolescentiam, quae nulla unquam placuit sine venia, ad maxima obeunda munia illaesam & sacrosanctam conservavit. Quod si quid habeant coelestes cum mortalibus contubernij, si non prorsus veri vana magnorum effata authorum ferantur, casta illa & nullis contacta vitijs pectora Deos ipsos maxim habere familiars: quem praesidentes studijs Divae propius audirent? Cui magis arts suas aperiret familiar numen Minerva? Nunc tandem mirari desino ita pleno numine Musas ipsi affuisse. Itaque non modo Athenas, sed & totum illi Orientem indulserunt, Omnia enim illa seu sacra Hebraeorum, seu secreta Chaldaeorum, seu quicquid habet Syria reconditi, omnia illi quaesita, meditata, evigilataque erant. Quanti vero studia ista etiam in alijs aestimarit, quamque fuerit eorum, qui hisce literis industriam suam consecrarint, sinus, portus, praemium, exemplum: ut alijs claris testimonijs saepe, ita insigni illo palam fecit, quo eruditum Drusium de his studijs notum, & accivit, & familiariter habuit, cujus & fovit studia, & necessitatibus subvenit, quem etiam discedentem amicissime viatico est prosecutus. Rem non eminentem quidem dicturus sum, sed tamen solida veraque cognitione maximam. Erat in Archivis nostris Hebraeis conscripta literis syngrapha, negotij olim cum Judaeis habiti testimonium. Erant literulae vacillantes illae & perversae Rabbinorum. & characteris morositati accesserat etiam temporis injuria, quae incertos tantum apices reliquerat, & [Greek or Hebrew] literarum capita. Diu itaque neglecta jacuit, ut Sibyllae folium, cui arbitri & interpretis lumen deesset.
In illis enim quibus aut conditionis iniquitas occasiones subduxit, aut tenuis & angusta ingenij ⟨p. 426⟩