A26815:1006
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Christianum Quartum dico, magnum Filij ad suprema nati Ulderici parentem, & sort nascendi, & ingentis animi meritis Regem, quem ob fines imperij aut defensos fortiter aut just dilatatos, ob propagatam navigandi solertiam, exornatas templis, porticibus, propugnaculis urbes, suscepta benign conculcata alias ac eversa doctrinae studia, cives clementer habitos, liberalitatem ac munificentiam singularem, aliaque quibus chariorem se suis reddit indies beneficia, Patrem Patriae vocarem, nisi & foederatorum suorum, belli auxilijs ac Pacis (quantum libertas publica & religio permittit) studio, Pater, tutor, assertor dici jure debeat justissimo. Ad genus tandem maternum Principis Nobilissimi si transeamus, sunt qui magno illud annalium consensu à Columnijs Romanis, horum vero prosapiam à veterrimo usque Camillorum sanguine repetunt. Stirps profecto Brandenburgica tot Principum frequens, tot heroum foecundum est, ut à multis seculorum voluminibus splendidiorem aliam Germania vix viderit. De septemviratu solum creandis Imperatoribus si quaerimus, decimus nunc vivit, vivatque diu, ille tranquillitatis publicae defensor acerrimus, constantissimus optimusque Princeps Georgius Guilielmus, ad quem haereditaria illa dignitas cursu perpetuo devoluta est. Ex tanta ac tam insigni domo matrem cum habuerit noster, Annam Catharinam, ingentis animi prorsusque heroicam Principem, quis inficias ibit, vel sorte nascendi & à parentibus eum regiam indolem illam, illos vigoris divini igniculos, quos cum stupore & admiratione summa suspeximus, traxisse: Est quippe, est magna sanguinis potentia, & magister non ex occulto Deus bonorum plerumque parentum seminibus insevit id quod in liberis bonam naturam mortales vocamus. Itaque rapax adeo & ex se fertile ingenium noster nactus, res honestas omnes quibus puerilis aetas impertiri debet toto statim pectore arripuit. De amore saltem studiorum & charitate quid dicam, quam natura illi in ipsis statim vitae principijs inoleverat? Optimo ingenio optime usus adeo diligens literarum fuit, ut satis ⟨p. 435⟩ostenderit, scivisse see, hominem generis quantumlibet ac fortunae bonis cumulatissimum, si doctrinam aversetur, pecudem auream esse, cujus pretium cutem non excedat.
Christianum Quartum dico, magnum Filij ad suprema nati Ulderici parentem, & sorte nascendi, & ingentis animi meritis Regem, quem ob fines imperij aut defensos fortiter aut juste dilatatos, ob propagatam navigandi solertiam, exornatas templis, porticibus, propugnaculis urbes, suscepta benigne conculcata alias ac eversa doctrinae studia, cives clementer habitos, liberalitatem ac munificentiam singularem, aliaque quibus chariorem se suis reddit indies beneficia, Patrem Patriae vocarem, nisi & foederatorum suorum, belli auxilijs ac Pacis (quantum libertas publica & religio permittit) studio, Pater, tutor, assertor dici jure debeat justissimo. Ad genus tandem maternum Principis Nobilissimi si transeamus, sunt qui magno illud annalium consensu à Columnijs Romanis, horum vero prosapiam à veterrimo usque Camillorum sanguine repetunt. Stirps profecto Brandenburgica tot Principum frequens, tot heroum foecundum est, ut à multis seculorum voluminibus splendidiorem aliam Germania vix viderit. De septemviratu solum creandis Imperatoribus si quaerimus, decimus nunc vivit, vivatque diu, ille tranquillitatis publicae defensor acerrimus, constantissimus optimusque Princeps Georgius Guilielmus, ad quem haereditaria illa dignitas cursu perpetuo devoluta est. Ex tanta ac tam insigni domo matrem cum habuerit noster, Annam Catharinam, ingentis animi prorsusque heroicam Principem, quis inficias ibit, vel sorte nascendi & à parentibus eum regiam indolem illam, illos vigoris divini igniculos, quos cum stupore & admiratione summa suspeximus, traxisse: Est quippe, est magna sanguinis potentia, & magister non ex occulto Deus bonorum plerumque parentum seminibus insevit id quod in liberis bonam naturam mortales vocamus. Itaque rapax adeo & ex se fertile ingenium noster nactus, res honestas omnes quibus puerilis aetas impertiri debet toto statim pectore arripuit. De amore saltem studiorum & charitate quid dicam, quam natura illi in ipsis statim vitae principijs inoleverat? Optimo ingenio optime usus adeo diligens literarum fuit, ut satis