A26815:1019
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
in oculis tuis, in campo suburbano, non animositate inimicorum, sed perfidia eum cecidisse, qui […] tempore tuo, cum exercitus hostium immensus, excidium tibi ac cl•d•m extremam minatus, quaquaversum agros insederat, & mortarijs ful•••alibus atque tormentis mirae virtutis ignem tectis tuis ferrumque ponderis stupendi i••tteret, ipse legionum equestrium ductor inter caeteras copias tempestive advolavit, atque obsidium, nobilissimi praefecti prudentia, constantia […], ope divina imprimis, strenue aliquandiu toleratum, ut solveretur caussa ⟨p. 443⟩fuit non postrema. Quae vero adversa rerum, quam afflictae […] faciem tu non videras hactenus, ô Silesia? Quanto impetu, quo saevitiae ingenio, quibus artibus leges credendi ea, quae exactores legum ipsi non satis credunt, oppidis impositae sunt plurimis ac urbibus? Et ut sciat orbis quibus magistris praefecerimus; militibus id negotij datum est, qui expilationibus aedium, injurijs, ver beribus animos cogere, verbis lustra ac ructus olentibus & ex•crationibus Deorum infandis rudiores cultum coelestem docere conati sunt. Noctu etiam ali cub: bona adhuc fide dormientes adoriebantur: ut noctem profundam mentibus ac tenebras superfundi facile animadverteres. His accense abrogatas leges ac privilegia, imminutam auctoritatem Procerum, procurationem Reipublic• Ordinibus ademptam, bona plurimorum aut data, aut non voto magis tacito quam publica destinatione novis hominibus dicta, vectigal adeo insolitum, ut necesse fuerit etiam cessare consuetum. Aerem excipiam ac umbram; caetera nullum genus rerum, cui non tributi aliquid imponeretur. Add & bellatum per tot annos, & ne nunc quidem exitum ullum spectans lacrymabile bellum, stativa castra, conscriptiones militum, hyberna non ad usum, sed ad luxuri • sampta, suppetiarum aut segnitiem aut fugam (tam enim remedij laboramus quam morbis) cohortes spe immunitatis, maxima peccandi illecebra, licent•r vagas lixarum ac scortorum exercitus, dissentiones praefectorum aeque ac concordiam Provinciae noxiam, villas expugnatas, pecoris & armentorum praedas certatim actas, conculcatum petulanter equorum ungulis commeatum dirt commeatus petitur, in pcato, in hostico eandem rapiendi libidinem, extincta solis ruinis incendia, vastitatem postremo, caedes, stupra, & faciendi quicquid non licet liberrimm licentiam. Paganorum vetus formula est: