A26815:1008
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Libellum quoque juris publici fecit, cui Strigili Vitiorum nomen indidit, numeris quidem solutum, caetera argumento Satyrae proximum, in quo animadvertere est, neque ingenium ei ad disciplinam hanc pulcherrimam, neque scientiam vel exactissimam defuisse. Versus autem Germanicos, ad quos conscribendos animum nunc impetu majori quam successu plerique applicant, sine cura ulla faciebat nulloque negotio, & tanquam dictantibus Musis excipiebat. Linguam enim hanc ita usu suam fecerat, ut puritate orationis ac nitore illos saepe in ruborem daret, qui populares non modo hic sunt, verum etiam ornate dicendi facultatem unice affectant. Idem de Gallico sermone, quem domestica institution ac occasion peregrinatienis addidicerat (Italicum enim suo Marte ita apprehenderat, ut & quicquid legebat intelligeret, & quantum opus erat loqueretur) affirmare possum, de cujus munditia controversiam illi movere nemo facile ausus fuisset. Et horum etiam Poetarum praestantiorum (nam musteos illos nuperque adeo natos cum tumore suo ampullisque verborum non morabatur) insigniora loca & quasi gemmas scriptorum cum tenebat optime, tum feliciter imitabatur. Accedebat ⟨p. 436⟩rarus ingeniositatis, rarior juventae comes, judicium excellens, acre, maturum, cujus norma quid de quoque auctore sentiendum, accurate sane atque ex ipsis literatorum legibus perspiciebat. Librorum ut amabat optimos, ita conservare malebat etiam plures malos, ne noceret bonis paucioribus; neque in sententia eorum manebat, qui furere in opera ingeniorum & instrumenta doctrinae factum illustre ac victoriam putant, Nunquam medius fidius, nunquam posteritati excusabimus hanc barbariem nostram, hos mores iniquissimos, hoc petulantissimum pervicaciae genus, quo in tot priscae Ecclesiae monumenta, tam eruditas animas, tot annals majorum, & quicquid divitijs nullis, nulla industria restaurari potest, tam inclementer saevimus. Quid enim Gothos veteres accusamus aut Hunnos, qui rudes artium ac solius gloriae militaris appetentes aut non aestimarunt scripta quorum desiderio adhuc tenemur, aut non intellexerunt? quid Patribus Byzantinis imputamus, quorum perversa pietate Graeca pariter ac Romana eruditio immane quondam naufragium fecit? Nostra haec virtus, nostra nunc gloria est; & quoniam desijmus facere laudanda, literas delemus, ut nec pudenda describi possint. Nequicquam tamen, ô boni! sudatis:
Libellum quoque juris publici fecit, cui Strigili Vitiorum nomen indidit, numeris quidem solutum, caetera argumento Satyrae proximum, in quo animadvertere est, neque ingenium ei ad disciplinam hanc pulcherrimam, neque scientiam vel exactissimam defuisse. Versus autem Germanicos, ad quos conscribendos animum nunc impetu majori quam successu plerique applicant, sine cura ulla faciebat nulloque negotio, & tanquam dictantibus Musis excipiebat. Linguam enim hanc ita usu suam fecerat, ut puritate orationis ac nitore illos saepe in ruborem daret, qui populares non modo hic sunt, verum etiam ornate dicendi facultatem unice affectant. Idem de Gallico sermone, quem domestica institutione ac occasione peregrinatienis addidicerat (Italicum enim suo Marte ita apprehenderat, ut & quicquid legebat intelligeret, & quantum opus erat loqueretur) affirmare possum, de cujus munditia controversiam illi movere nemo facile ausus fuisset. Et horum etiam Poetarum praestantiorum (nam musteos illos nuperque adeo natos cum tumore suo ampullisque verborum non morabatur) insigniora loca & quasi gemmas scriptorum cum tenebat optime, tum feliciter imitabatur. Accedebat