A26815:995
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Honours illos attingam potius, in quibus libera tum Academiae tum reip. judicia est expertus. Nam judicij in rebus moderandis satis amplum testimonium dedit Universitas, cum eum incredibili o • m ordinum consensu Procuratoriae dignitatis ornamentis honestaret: Literarum vero elegantiae multo amplissimum, cum illum Publici Oratoris mu••re •rnaret, quo ille sic est perfunctus, ut sibi ad illam divinam omnium artium [Greek or Hebrew] non defuisse ostenderet rhetorum vineas & pluteos, & reliquam eruditam vim & oppugnandarum aurium apparatum. Haec autem summa licet apud nos sint munera, quorum illa aetas capax, erant tamen pulcherrimis illis cogitationibus inferiora. Nam quum videret, quanta dignitas, quanta majestas, quantum denique numen esset civilis prudentiae, noluit ulterius in istis offici•rum ludicris & umbra velitari, illosque ad veram pugnam natos la•ertos, levitate jaculi aut jactu disci vanescere. Protinus ergo Germaniam, Galliam, Italiam peragrare, pulch•rrimis ex•mplis imbui, inde prudentiae haustus bibere, inde civilium rerum usum s•mere, quem mox in negotijs & consilijs praestaret. Neque vero illum divinae spes & cogitations ⟨p. 428⟩fefellerunt. Vix enim reversus est, & statim nobilissimas obire legationes, ad Fredericum ser•nissimum Daniae Regem, Julium Ducem Brunsvicensem, Guilelmum Hassiae Lantgravium, Henricum Christianissimum Galliarum Regem, funestissima illa Gallicanae Reip. tempestate, qua Guisianorum scelere & furijs acta Regia Civitas clementissimum & immeritissimum Regem expulit, & pudendo exemplo ultima impulit rerum vitaeque suae discrimina experiri. Huc accedat celeberrimum illud apud Foederatarum Provinciarum Ordines actum quinquennium, quo turbatis pacem, dispersis ordinem dedit, quicquid flammarum incensi animi conceperant, extinxit, & si quas tempestates concitatae suspicionibus merits portend•bant▪ serenavit. Hoc illud tempus est, quo honoratissimo Viro p•r S•renissimam Principem & reliquam Procerum manum, quae ipsi assidebat ad gub•rnacula, amplissimum fidei prudentiaeque testimonium factum est. Nam quum illa L•gatorum pene lex sit, ex praescripto tantum agere, & velut praeformatas in•antibus literas persequi, & ut Graeci dicere solent, quem matter amictum dedit. s•llicite custodire: Ille solus nihil fere monitorum accipere, suis tantum niti radicibus, dominus rerum temporumque, trahere consilijs omnia, non s•qui.
Honores illos attingam potius, in quibus libera tum Academiae tum reip. judicia est expertus. Nam judicij in rebus moderandis satis amplum testimonium dedit Universitas, cum eum incredibili o • m ordinum consensu Procuratoriae dignitatis ornamentis honestaret: Literarum vero elegantiae multo amplissimum, cum illum Publici Oratoris mu••re •rnaret, quo ille sic est perfunctus, ut sibi ad illam divinam omnium artium 〈non-Latin alphabet〉 non defuisse ostenderet rhetorum vineas & pluteos, & reliquam eruditam vim & oppugnandarum aurium apparatum. Haec autem summa licet apud nos sint munera, quorum illa aetas capax, erant tamen pulcherrimis illis cogitationibus inferiora. Nam quum videret, quanta dignitas, quanta majestas, quantum denique numen esset civilis prudentiae, noluit ulterius in istis offici•rum ludicris & umbra velitari, illosque ad veram pugnam natos la•ertos, levitate jaculi aut jactu disci vanescere. Protinus ergo Germaniam, Galliam, Italiam peragrare, pulch•rrimis ex•mplis imbui, inde prudentiae haustus bibere, inde civilium rerum usum s•mere, quem mox in negotijs & consilijs praestaret. Neque vero illum divinae spes & cogitationes ⟨p. 428⟩fefellerunt. Vix enim reversus est, & statim nobilissimas obire legationes, ad Fredericum ser•nissimum Daniae Regem, Julium Ducem Brunsvicensem, Guilelmum Hassiae Lantgravium, Henricum Christianissimum Galliarum Regem, funestissima illa Gallicanae Reip. tempestate, qua Guisianorum scelere & furijs acta Regia Civitas clementissimum & immeritissimum Regem expulit, & pudendo exemplo ultima impulit rerum vitaeque suae discrimina experiri. Huc accedat celeberrimum illud apud Foederatarum Provinciarum Ordines actum quinquennium, quo turbatis pacem, dispersis ordinem dedit, quicquid flammarum incensi animi conceperant, extinxit, & si quas tempestates concitatae suspicionibus mentes portend•bant▪ serenavit. Hoc illud tempus est, quo honoratissimo Viro p•r S•renissimam Principem & reliquam Procerum manum, quae ipsi assidebat ad gub•rnacula, amplissimum fidei prudentiaeque testimonium factum est. Nam quum illa Lgatorum pene lex sit, ex praescripto tantum agere, & velut praeformatas inantibus literas persequi, & ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit. sllicite custodire: Ille solus nihil fere monitorum accipere, suis tantum niti radicibus, dominus rerum temporumque, trahere consilijs omnia, non squi.
Haeccine v•bis levia aut ludicra videntur, induere regum personas, indutasque agere? V•luntates Principum, quas intelligere, immo subodorari saepe n••as est, divinare & feliciter antecedere? At non est visum sic Honoratissuno 1Seni, qui tum temporum Principis totiusque Reip. gratia est subnixus. Ille unicum mirari Bodlei • , summis apud Principem laudibus ornare, dignissimum serre, qui consilijs & secretis intersit, immo illud in animo moliri, ut Bodleium sibi in officio collegam renunciaret. Sed quum Illustrissimus Vir, qui in ea scena rerum in Principis populique favour parts agebat multo maximas, Bodleium importunis ubique oneraret laudibus, quas non cessabant nimium ingeniose malevoli magis in aliorum praejudicium, quam in ipsius honorem conceptas interpretari: accendit •a res potentissimos aemulos, quibus obstinatum in posterum Bodleii honours infringere, &, si quid ipsi decerneretur honorifici, intercedere. Ego vero t•, Bodleie, non illum magis auspicatum puto egisse diem, quo Galliam, D••iam. Germaniam nobilissimis legationibus peragrares, quam quo libero de dignitate tua hominum maximorum judicio fruerere. Tum enim omnes legationum & honorum titulos supergressus es. Ambire enim & gerere honores summos p•ssimi & possunt, & saepe solent. At frui opinion optimorum, haberi omnibus titulis & honoribus par, is solus potest, quem vera virtus internis hominum conscientijs fecit commendatissimum. Quamobrem cum eo jam carding prudentissimus vir res suas verti comperisset, linquendas censuit incertas artes. & non s•mper sinceras magnatum amicitias, removendum see à sollicitudinibus & curis, & necessitate quotidie aliquid contra animum faciendi: statuitque in l•ca pura atque innocentia, & in aliquod pulcherrimum quietis Linternum concedere. Quod divinum Bodleii consilium postquam innotuisset, quam aegre? qua contentione? quo nisu obtinuit? quàm ei pene patria manum in• ? Iterum offer sese celeberrimae legations, iterum Gallia vocare, iterum G•rmania nobilissima Bodleianae virtutis arena, itrum tituli & honores. Sed obduruerat contemptor ambitionis & infinitae cupiditatis fraenator animus, maluitque secretus & consecratus, liber ab invidia, procul à contentionibus, faman in tuto collocare, verumque honorem in hominum judicijs, quam titulorum
Nam post damnum temporis & spes deceptas▪ impetu quodam & instinctu quaerere secretum, & hominum famam contemnere, cum te prius fama hominesque contempserint, facile est. Sed cum ambit & quasi procatur honor & secundus Magnatum favour, deliberare & causas expendere, utque suaserit ratio, honoris aut secreti consilium capere vel ponere, ingentis animi est. Quamobrem te, Bodleie, ut actionis flore, ita & secessionis tuae opportunitate, divino consilio usum arbitror. Est enim illud sapientis viri & in omni optimi civis officio versati, finem quoque dignum optimo viro & opere sanctissimo facere, & scire quando desinendum. Merito sua riserunt secula Domitium Afrum, qui cum olim fori princeps fuisset, tandem vero senectute fractus quotidie aliquid autoritatis perderet, & versari tamen in orationibus & rostris vellet, opportuni scommatis occasionem fecit, mall eum deficere, quam d•sinere. Nostro ergo curae fuit, priusquam in has aetatis veniret insidias, receptui canere, & in portum integra nave pervenire, & desinere cum desideraretur. Atqui insita illa coelestis vis nullo potuit secreto, nullo secessu infringi: s•d ut nobiliora animalia, si caveis includas, effervescunt magis; ita ign•a mens […] magis incaluit, quo angustiore gyro coerceretur. Non enim ociosa res est aut qu • a maguificus animus, nec quae importuna quadam modestia, & veluti probitate gaudeat. Inquies est, effraenata, contumax, mutat industriam, non intermittit; pascitur operibus, reficitur curis, & quod alijs labor, illi natura est. Rem itaque aggreditur Bodleius nec dicendam nec silendam sine cura. Nam cum memoria recoleret Academiam gentemque togatam, curas olim suas & amores; videretque vetustatem, non privatam aliquam partem, sed ipsa insignia atque infulas Academiae invasisse: & locum illum, quem Musae tam manifestae ac praesentes, quam Parnassum ac Helicona insident, non modo blattas & tineas, sed prope vepres & cautes & avia occupasse: cogitavit non modo de hominibus, sed de tectis ipsis been mereri, sister ruinas, pellere solitudines, & ingentia opera, codem quo extructa sunt animo, ab interitu vindicare, Musisque quas priorum temporum immanitas expul•rat, quasi spiritum & sanguinem & patriam refundere. Jam vero quam hoc magni animi, quam augusti, non unum aliquem liberalitate demereri, sed totius literati orbis ambitu munificentiam terminare?
Deum ipsum imitari, & beneficia non hominibus, sed humano generi praestare? simul omnia perfundere, utque sol & dies, non parte aliqua, sed statim totum, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune proferri? Quinetiam ut Regij tantum muneris erat viam hanc primo disciplinis aperuisse, librosque publice legendos exhibuisse: (sic enim literatis Pisistratus, Xerxes, Seleucus, Ptolemaeus omnium primi consuluerunt) ita quoscunque accendit imitationis ardour tanta implere vestigia, regiae plane munificentiae erant & divinae. Patimini, obsecro, Academici doctissimi, me Mertonensibus meis iterum celeberrima famae gloriaeque nostrae lumina gratulari. Propemodum enim nostra est & peculiaris felicitas Bibliothecas sumptibus excitare, & ingenijs implere. Nobis enim debetis Kempium illum magnum Archip•• sulem, cujus gratissimam memoriam ad omnes aras & pulvinaria solenni pietate & officijs prosequimini. Ille vobis in excelsa illa pyramidum & elegantissimi operis mole extruenda immensos sumptus exhausit; nec in extruenda modo celeberrimam posuit operam, sed & quingentis insuper instruxit voluminibus, ⟨p. 430⟩& intus argumenti scripturaeque precio nobilissimis, & extra argento auroque operose fulgidis. Quae omnia cum in triumphum barbariae & inscitiae cessissent, hinc tanquam è Kempij cinere exortus Bodleius, ita omnia multo praestantioribus reponi curavit, ut ideo cecidisse videantur, ut hic egregius vindex & restitutor accederet. Cogitati op•ris gloriam celeritatis lenocinium comendavit. Nec enim is erat, apud quem longis & accuratis precibus erat utendum, aut qui promissa gravate praestar•t, & imputanti similis. Illum, demerendis hominibus natum, quisquam ut hortetur? quisquam ut admoneat? ut instiget? eadem opera auras ut vigeant, ignes ut caleant, maria ut effluant, superfluus instigator admoneret. Ille enim statim communicare Academicis consilia, accersere peritos, & ne vider•tur beneficio pondus quaerere, statim aggredi. Memini, semperque meminero illius diei, cum revertentium à consilio publico majorum meorum sermonibus puer interessem. Quis tum erat omnium ador? qui sermo? Venisse in consessum honoratissimum virum; orationem habuisse, qualem, Deus bone! quam magnificam? operam Academiae cumulatissime promisisse, & immensos, quos undique infinitis sumptibus comparaverat, librorum thesauros coram Academiae donasse. Quae fuit illius diei laetitia?
quis totius civitatis concursus? quae vota pene inserentium coelo manus? Sic enim affecti fuimus, quasi tum demum veram Academiae faciem intueremur, & nunquam antea. Nihil dicam ambitiosius augendae rei causa, utinamque non sim minuendae. Rei literariae rationibus nemo unquam melius, nemo opportunius ivit consultum. Nam qui in haec postrema incidimus tempora atque pessima, ut in rebus civilibus nihil vidimus usitatius quam inusitata flagitia, ita in disciplinis i•fandam sensimus tentari crudelitatem, & deterrimis nunquam auditam seculis. Parum scilicet in poenas notae crudelitatis fuit: non est satis damnatas esse ferro manus & pedes, terga flagris, cervices laqueo & securibus: in ea quae ab omni patientia rerum natura subduxit, in hominum ingenia, in disciplinarum monumenta saevire, nostrae aetatis specimen est. Nam qui pietati & sanctioribus literis abolendis sacramento dixerunt, postquam nihil fraudis artiumque infamium reliquerint intentatum, sentiunt tamen sese nihilosecius ita durissimis confligere conditionibus atque ultimis, ut rebus non possint succurrere desperatis, nisi in omnia antiquitatis testimonia involent, & praeclarissimorum virorum monumentis infandam vim & manus inf•rant: pristina ingenia alia extinxerunt penitus, alia mutilarunt, alia faece & scoria inf•cerunt, omnia immundo contactu polluerunt. Dij talem terris avertite pestem. Sedenim labes illa & funesta disciplinarum pestis, quae ubique praela occupaverat, i • pscrat in Bibliothecas, nec jam s•cr•tis molitionibus, sed palam multitudine & authoritate munita volitabat, nullis potuit, ne Vulcanijs quidem armis penitius confodi, quam est per Bodleium, confecta atque trucidata, quum tutissimum illud Scriptoribus asylum consecraret. Quamobrem grassentur qua volunt Possevinus & Gretserus, qui in corrumpendis libris dominantur: cudant, recudant, inhibeant, corrigant, corrumpant, corrodant, B•dleii tamen immortalis munificentiae divinum munus inviolata antiquorum monumenta omni posteritati dabit. Sed dum vobis impensius faveo, quae ego & quanta praetermitto? Perpetuos illos & opimos reditus, quibus operis sui aeternitati prospexit: leges illas & saluberrima instituta, quibus, quantum erat humanae opis, hominum & temporum injurijs ivit obviam: ⟨p. 431⟩
Facile enim sentio orationis meae taedium, & longae attentionis vestrae martyrium. Sed quid faciam? aut quem ega statuam orationi meae finem, quum hic beneficijs statuat nullum? Instat & onerat priora sequentibus, nec satis actum putat, nisi suis immensis sumptibus futurorum liberalitatem invitet. Nam quum amplissimum prioris seculi opus posterorum munificentia feliciter angustum fecisset, regijs plane impensis amplissimo auxit frontispicio; cui cum ultimam manum imposuisset, Divina Majestas eum coelo vindicavit, ne post illud immortale factum, mortal aliquid faceret. Enimvero, Bodleie, fuerit haec maximo operi tuo debita veneratio, ut novissimum esset: fuerit etiam fortassis felicitatis tuae pulcherrimo operi immori: At quid Reip. respondebimus, quam tractasti? quid Academiae, quam instaurasti, quae in medijs tuis Mausolaeis & monumentis & bibliothecis te cogitat, te desiderat: quae te ut insigne quoddam naturae monumentum suspexit, te omni artium supellectile instructissimum, ut vivam & spirantem bibliothecam semper habuit. Cui jam nostrum sudabit ingenium? Cui literulae nostrae placer gestient? quicquid dixerimus, quicquid meditabimur, quia ille non audit, mutum videtur. Monumenta illa quidem atque beneficia manent, aeternumque manebunt, nec ulla unquam labassent innumerabili annorum serie & fuga t•mporum. Sed admirabiles illos & spirantes amores, quibus Academiam prolixissime est amplexus, fidelibus icti desiderijs quaerimus. Nam qui dissimulare possumus, quas ille curas in causis negocijsque Academicis susceperit? Quam illa ultima deficientis spiritus momenta circa solam Academiam habuerit? Nam cum certus obeundi media jam morte teneretur, & de illa, quam Scholis Publicis imponere statuerat, coronide sermo incidisset: Ego, inquit, si vixero, ipse praestabo, sin mihi aliquid accidat humanitus, testamento cavebo. Atque hic cum aliquis ex intimis novas vires & longam salutem voto magis quam spe ominaretur: Immo vero, ego, inquit, morior. Nam quandiu mihi cor vegetum mansit & erectum, vitae spem fovi: ac nunc mihi ipsum cor labascit, & mors certissima imminet. Tibi cor ut labascat, Bodleie, aut unquam illud pulcherrimorum consiliorum domicilium frigus & torpor ut occupet? Tuumne ô praesidium nostrum & dulce decus, frigidum & exangue corpus tenemus, videmus, & charissimam nobis sanctissimamque memoriam postremis officijs hod•erno die proseqúimur?
Facile enim sentio orationis meae taedium, & longae attentionis vestrae martyrium. Sed quid faciam? aut quem ega statuam orationi meae finem, quum hic beneficijs statuat nullum? Instat & onerat priora sequentibus, nec satis actum putat, nisi suis immensis sumptibus futurorum liberalitatem invitet. Nam quum amplissimum prioris seculi opus posterorum munificentia feliciter angustum fecisset, regijs plane impensis amplissimo auxit frontispicio; cui cum ultimam manum imposuisset, Divina Majestas eum coelo vindicavit, ne post illud immortale factum, mortale aliquid faceret. Enimvero, Bodleie, fuerit haec maximo operi tuo debita veneratio, ut novissimum esset: fuerit etiam fortassis felicitatis tuae pulcherrimo operi immori: At quid Reip. respondebimus, quam tractasti? quid Academiae, quam instaurasti, quae in medijs tuis Mausolaeis & monumentis & bibliothecis te cogitat, te desiderat: quae te ut insigne quoddam naturae monumentum suspexit, te omni artium supellectile instructissimum, ut vivam & spirantem bibliothecam semper habuit. Cui jam nostrum sudabit ingenium? Cui literulae nostrae placere gestient? quicquid dixerimus, quicquid meditabimur, quia ille non audit, mutum videtur. Monumenta illa quidem atque beneficia manent, aeternumque manebunt, nec ulla unquam labassent innumerabili annorum serie & fuga tmporum. Sed admirabiles illos & spirantes amores, quibus Academiam prolixissime est amplexus, fidelibus icti desiderijs quaerimus. Nam qui dissimulare possumus, quas ille curas in causis negocijsque Academicis susceperit? Quam illa ultima deficientis spiritus momenta circa solam Academiam habuerit? Nam cum certus obeundi media jam morte teneretur, & de illa, quam Scholis Publicis imponere statuerat, coronide sermo incidisset: Ego, inquit, si vixero, ipse praestabo, sin mihi aliquid accidat humanitus, testamento cavebo. Atque hic cum aliquis ex intimis novas vires & longam salutem voto magis quam spe ominaretur: Immo vero, ego, inquit, morior. Nam quandiu mihi cor vegetum mansit & erectum, vitae spem fovi: ac nunc mihi ipsum cor labascit, & mors certissima imminet. Tibi cor ut labascat, Bodleie, aut unquam illud pulcherrimorum consiliorum domicilium frigus & torpor ut occupet? Tuumne ô praesidium nostrum & dulce decus, frigidum & exangue corpus tenemus, videmus, & charissimam nobis sanctissimamque memoriam postremis officijs hoderno die proseqúimur?
Tene, quem deum quendam & parentem statuimus fortunae, nominisque nostri, intuemur hodie sine nomine cadaver, truncum, cineres, nihil? Atque ille quidem, obijt, plenus annorum [Greek or Hebrew], plenus honorum, etiam illorum quos recusavit: Candidatus aeternitatis & ex•mpli, quod imitabitur nemo, etsi omnes fateantur imitandum. 1Vos vero, sanctae reliquiae & quicquid restat Bodleii, eruditi cineres, quos hodie postremum videmus, heu postremum videmus, salutamus, salvete aeternum, aeternumque valet.
Tene, quem deum quendam & parentem statuimus fortunae, nominisque nostri, intuemur hodie sine nomine cadaver, truncum, cineres, nihil? Atque ille quidem, obijt, plenus annorum 〈non-Latin alphabet〉, plenus honorum, etiam illorum quos recusavit: Candidatus aeternitatis & ex•mpli, quod imitabitur nemo, etsi omnes fateantur imitandum. 1Vos vero, sanctae reliquiae & quicquid restat Bodleii, eruditi cineres, quos hodie postremum videmus, heu postremum videmus, salutamus, salvete aeternum, aeternumque valete.
INter haec bella Germaniae & calamitates inauditas spectaculum atrox nobis exhibitum est nuper, caedes indignissima, qua Princeps Juventutis Uldericus, Potentissimi Daniae Regis Filius nihil hostile & cogitans & metuens ex tempore periit, quo imminentes quibuscunque ex caussis induciae securitatem castris, quietem omnibus promittere videbantur. Scilicet hoc unum restabat deploratissimis rebus nostris, ut ad summa genitus &, perfidiae arts ac dolum si excipias, caetera invictus heros, in viridi aetate sua, qua oculos jam omnium & expectationem in se converterat, per fallaciam ac frauds, è medio ingentium factorum cursu, & opera quidem ultimi mancipij, arriperetur. Quid dicam, fides supremi Numinis! aut quid non dicam? atrocitatemne facti accusem & morte ipsa mortis genus long acerbius? At quamvis tantum in me esset eloquentiae quantum moeroris est verissimi, justamque hominis ac qualem adolescens innocentissimus merebatur aetatem huic solely meditationi impenderem; parricidium tamen hoc publicum, hanc necem tristissimam, capitale hoc facinus nullis verborum coloribus, nullo conatu satis unquam expresserim. An vero momenta vitae deplorem ac incerta mortalium, quorum spes omnis & quicquid uspiam illis charum est, unius horae fortuna perit multoties ac evanescit? Et parcius equidem reliqui de fragilitate nostra quereremur, si, quoties tam rarus decor, tam insigne virtutis ac ingenij specimen coelo delabitur, eousque illi rebus humanis interesse contingeret, donec & felicitate tanta ad satietatem, si ⟨p. 433⟩qua esse hic debet, frui, & exemplo ejus allecti optima quaeque sectary possemus ac discere. Verum cum non ea solum conditio nostra sit, ut voluptatem ex ijs fere quibus maxime oblectamur rebus percipiamus brevissimam; sed & divinas mentes memoriam beneficiorum suorum & laudem magis quam inanem planctum, à quo sibi hostes ipsos etiam post patratum hoc facinus (magnitudine credo ejus sera licet aestimatione perspecta) non temperasse novimus, requirere à nobis credibile sit: relictis hic querimonijs, aut saltem dilatis, naturae potius animique dotes eaque juvenis consummatissimi ornamenta contemplemur, quibus ut vitam redimere non potuit, ita fragili vita potiorem famam aeternam & seculorum omnium praeconia jure meritus est optimo.
INter haec bella Germaniae & calamitates inauditas spectaculum atrox nobis exhibitum est nuper, caedes indignissima, qua Princeps Juventutis Uldericus, Potentissimi Daniae Regis Filius nihil hostile & cogitans & metuens ex tempore periit, quo imminentes quibuscunque ex caussis induciae securitatem castris, quietem omnibus promittere videbantur. Scilicet hoc unum restabat deploratissimis rebus nostris, ut ad summa genitus &, perfidiae artes ac dolum si excipias, caetera invictus heros, in viridi aetate sua, qua oculos jam omnium & expectationem in se converterat, per fallaciam ac fraudes, è medio ingentium factorum cursu, & opera quidem ultimi mancipij, arriperetur. Quid dicam, fides supremi Numinis! aut quid non dicam? atrocitatemne facti accusem & morte ipsa mortis genus longe acerbius? At quamvis tantum in me esset eloquentiae quantum moeroris est verissimi, justamque hominis ac qualem adolescens innocentissimus merebatur aetatem huic soli meditationi impenderem; parricidium tamen hoc publicum, hanc necem tristissimam, capitale hoc facinus nullis verborum coloribus, nullo conatu satis unquam expresserim. An vero momenta vitae deplorem ac incerta mortalium, quorum spes omnis & quicquid uspiam illis charum est, unius horae fortuna perit multoties ac evanescit? Et parcius equidem reliqui de fragilitate nostra quereremur, si, quoties tam rarus decor, tam insigne virtutis ac ingenij specimen coelo delabitur, eousque illi rebus humanis interesse contingeret, donec & felicitate tanta ad satietatem, si
Utinam vero veteris instituti illius, Romanorum imprimis, quo defunctos laudare aut magistratuum ferme aut propinquorum erat, nunc quoque jam ratio haberetur: certe argumento rei, quod splendorem omnem orationis ac copiam intervallo excedit longissimo, ab auctoritate saltem laudatorum atque majestate gravitas accederet illustrior: nunc ego, & nullo neque conditionis neque literarum pretio clarus, & hoc quidem tempore ab instrumentis doctrinae omnibus ac patria, inter curas ob ruinam illius justissimas, divulsus, & minor tandem longe quam ut dictorum invidiam, grassante tanta inter homines perverse interpretandi quicquid loquimur uspiam aut scribimus licentia, declinare valeam aut elidere; ego, inquam, quid in medium adferam quod aut meritis beatissimae illius animae respondeat, aut expectationi de proposito hoc meo satisfaciat? Cum tamen non vivus modo Princeps Optimus tanta me clementia foverit, tanto amore nullo merito meo prosecutus fuerit, ut verborum officium, quod solum hinc sublatis praestari potest, devotio gratitudinis meae prorsus à me postulet; verum etiam memoriam mihi suam absenti moriens commendari jusserit, obsequio ipso & profession pietatis si non laudari, tamen, ut spero, excusari apud benignos aestimatores merebor. Apatria igitur praegloriosissimi Principis, id quod Rhetores jubent, exordium sumere non possumus, nisi simul & sumamus à regno. Caeteri mortales ortum suum uni loco debent aut urbi: Regum ac Principum ea sors est, ut nasci per tot spatia terrarum videantur, per quot vel parentes imperant, vel imperaturi sunt ipsi. Gaudium hoc non privatum est, nec unius cubiculi ambitu concluditur: Soles ejusmodi simul oriuntur, simul omnia late radijs sui splendoris ac serenitate collustrant. Daniam vero ita uti decebat commendare velle, hoc esset idem pelagus volae manus includere, quod illam perpetua custodia tuetur ac ambit. Quid Zelandia ejusque capite Hafnia opulentius? quid foecundius Scania? quid Fionia pulchrius? quid armentorum ac apium copia utilius Chersoneso Cimbrica? Reliquas enim Regiones & Provincias quae legibus imperij hujus tenentur adducere simul si cuperem, eundem hic limitem invenirem quem antiqui posuerunt magnae huic quae nos alit matri. Haec profecto sinus Codani commoditas, hoc littorum vectigal, hic oppositus incursui externo Oceanus cui terrarum party concedat?
Utinam vero veteris instituti illius, Romanorum imprimis, quo defunctos laudare aut magistratuum ferme aut propinquorum erat, nunc quoque jam ratio haberetur: certe argumento rei, quod splendorem omnem orationis ac copiam intervallo excedit longissimo, ab auctoritate saltem laudatorum atque majestate gravitas accederet illustrior: nunc ego, & nullo neque conditionis neque literarum pretio clarus, & hoc quidem tempore ab instrumentis doctrinae omnibus ac patria, inter curas ob ruinam illius justissimas, divulsus, & minor tandem longe quam ut dictorum invidiam, grassante tanta inter homines perverse interpretandi quicquid loquimur uspiam aut scribimus licentia, declinare valeam aut elidere; ego, inquam, quid in medium adferam quod aut meritis beatissimae illius animae respondeat, aut expectationi de proposito hoc meo satisfaciat? Cum tamen non vivus modo Princeps Optimus tanta me clementia foverit, tanto amore nullo merito meo prosecutus fuerit, ut verborum officium, quod solum hinc sublatis praestari potest, devotio gratitudinis meae prorsus à me postulet; verum etiam memoriam mihi suam absenti moriens commendari jusserit, obsequio ipso & professione pietatis si non laudari, tamen, ut spero, excusari apud benignos aestimatores merebor. Apatria igitur praegloriosissimi Principis, id quod Rhetores jubent, exordium sumere non possumus, nisi simul & sumamus à regno. Caeteri mortales ortum suum uni loco debent aut urbi: Regum ac Principum ea sors est, ut nasci per tot spatia terrarum videantur, per quot vel parentes imperant, vel imperaturi sunt ipsi. Gaudium hoc non privatum est, nec unius cubiculi ambitu concluditur: Soles ejusmodi simul oriuntur, simul omnia late radijs sui splendoris ac serenitate collustrant. Daniam vero ita uti decebat commendare velle, hoc esset idem pelagus volae manus includere, quod illam perpetua custodia tuetur ac ambit. Quid Zelandia ejusque capite Hafnia opulentius? quid foecundius Scania? quid Fionia pulchrius? quid armentorum ac apium copia utilius Chersoneso Cimbrica? Reliquas enim Regiones & Provincias quae legibus imperij hujus tenentur adducere simul si cuperem, eundem hic limitem invenirem quem antiqui posuerunt magnae huic quae nos alit matri. Haec profecto sinus Codani commoditas, hoc littorum vectigal, hic oppositus incursui externo Oceanus cui terrarum parti concedat?
Ipsum gelu ac bruma, quam gentes aliae sugiunt, cum hostes saepe ab incolis arcet, tum hos contra illorum lenius robur munit, animat, indurat. Ex his oris progressa toties olim est natio illa, quae suas omnes expeditiones victorijs, orbem universum metu implevit ac terror: cujus virtutem verbis extulerunt quos domuit: de qua triumphum aliquando Romani egerunt, sed ipsi paene victi. Vetustatem vero regum ab ⟨p. 434⟩inundatione mundi, aut originem, quod speciose magis possemus quam vere, ultra •strum arcessere quid opus est? Equidem gloriosius duxerim, dare regem, quam accipere. Sed nec caetera illa virtutum potius quam hominum nomina Hiarnos, Frothones, Canutos, aliosque, longo ordine recenseam. Quippe sua qui familia clarus est, cur adoptari in alienam velit causam non habet. Et principis quidem nostri stemma tot domesticis imaginibus, tot belli ac togae ornamentis enitet, ut qui facta tantorum regum ac monarcharum complecti velit, totidem sibi optare secula debeat, quot illi regnaverunt. Si proximos saltem aspicimus, quid decennio Friderici I. sanctius? qua modestia, quo subditorum amore, tutela tranquillitatis firmissima, regnum sibi munivit? qua devotione, abolitis cultus parum divini delirijs, munimentum suae majestatis ab illa suprema impetravit? Pietatem vero an prudentiam Christiani II. magis commends, haud facile dispicias: his tamen ob domitas rusticorum tumultuantium cohorts, ac provincias recepta per obsidium acerrimum Hafnia pacatas, aliasque magnanimitatis palmas, addenda maxime est & fortitudo. Friderici autem II. res terra marique gestae, subacti Ditmarsi, vicinia hostilis armorum vi ad conditiones vocata, clemens domi ac militiae severitas, disciplina castrorum, & ingens laudum rarissimarum examen instar omnium esse possent, nisi Filium regno dedisset, hujus non magis quam virtutum quarumvis haeredem dignissimum:
Ipsum gelu ac bruma, quam gentes aliae sugiunt, cum hostes saepe ab incolis arcet, tum hos contra illorum lenius robur munit, animat, indurat. Ex his oris progressa toties olim est natio illa, quae suas omnes expeditiones victorijs, orbem universum metu implevit ac terrore: cujus virtutem verbis extulerunt quos domuit: de qua triumphum aliquando Romani egerunt, sed ipsi paene victi. Vetustatem vero regum ab ⟨p. 434⟩inundatione mundi, aut originem, quod speciose magis possemus quam vere, ultra •strum arcessere quid opus est? Equidem gloriosius duxerim, dare regem, quam accipere. Sed nec caetera illa virtutum potius quam hominum nomina Hiarnos, Frothones, Canutos, aliosque, longo ordine recenseam. Quippe sua qui familia clarus est, cur adoptari in alienam velit causam non habet. Et principis quidem nostri stemma tot domesticis imaginibus, tot belli ac togae ornamentis enitet, ut qui facta tantorum regum ac monarcharum complecti velit, totidem sibi optare secula debeat, quot illi regnaverunt. Si proximos saltem aspicimus, quid decennio Friderici I. sanctius? qua modestia, quo subditorum amore, tutela tranquillitatis firmissima, regnum sibi munivit? qua devotione, abolitis cultus parum divini delirijs, munimentum suae majestatis ab illa suprema impetravit? Pietatem vero an prudentiam Christiani II. magis commendes, haud facile dispicias: his tamen ob domitas rusticorum tumultuantium cohortes, ac provincias recepta per obsidium acerrimum Hafnia pacatas, aliasque magnanimitatis palmas, addenda maxime est & fortitudo. Friderici autem II. res terra marique gestae, subacti Ditmarsi, vicinia hostilis armorum vi ad conditiones vocata, clemens domi ac militiae severitas, disciplina castrorum, & ingens laudum rarissimarum examen instar omnium esse possent, nisi Filium regno dedisset, hujus non magis quam virtutum quarumvis haeredem dignissimum:
Christianum Quartum dico, magnum Filij ad suprema nati Ulderici parentem, & sort nascendi, & ingentis animi meritis Regem, quem ob fines imperij aut defensos fortiter aut just dilatatos, ob propagatam navigandi solertiam, exornatas templis, porticibus, propugnaculis urbes, suscepta benign conculcata alias ac eversa doctrinae studia, cives clementer habitos, liberalitatem ac munificentiam singularem, aliaque quibus chariorem se suis reddit indies beneficia, Patrem Patriae vocarem, nisi & foederatorum suorum, belli auxilijs ac Pacis (quantum libertas publica & religio permittit) studio, Pater, tutor, assertor dici jure debeat justissimo. Ad genus tandem maternum Principis Nobilissimi si transeamus, sunt qui magno illud annalium consensu à Columnijs Romanis, horum vero prosapiam à veterrimo usque Camillorum sanguine repetunt. Stirps profecto Brandenburgica tot Principum frequens, tot heroum foecundum est, ut à multis seculorum voluminibus splendidiorem aliam Germania vix viderit. De septemviratu solum creandis Imperatoribus si quaerimus, decimus nunc vivit, vivatque diu, ille tranquillitatis publicae defensor acerrimus, constantissimus optimusque Princeps Georgius Guilielmus, ad quem haereditaria illa dignitas cursu perpetuo devoluta est. Ex tanta ac tam insigni domo matrem cum habuerit noster, Annam Catharinam, ingentis animi prorsusque heroicam Principem, quis inficias ibit, vel sorte nascendi & à parentibus eum regiam indolem illam, illos vigoris divini igniculos, quos cum stupore & admiratione summa suspeximus, traxisse: Est quippe, est magna sanguinis potentia, & magister non ex occulto Deus bonorum plerumque parentum seminibus insevit id quod in liberis bonam naturam mortales vocamus. Itaque rapax adeo & ex se fertile ingenium noster nactus, res honestas omnes quibus puerilis aetas impertiri debet toto statim pectore arripuit. De amore saltem studiorum & charitate quid dicam, quam natura illi in ipsis statim vitae principijs inoleverat? Optimo ingenio optime usus adeo diligens literarum fuit, ut satis ⟨p. 435⟩ostenderit, scivisse see, hominem generis quantumlibet ac fortunae bonis cumulatissimum, si doctrinam aversetur, pecudem auream esse, cujus pretium cutem non excedat.
Christianum Quartum dico, magnum Filij ad suprema nati Ulderici parentem, & sorte nascendi, & ingentis animi meritis Regem, quem ob fines imperij aut defensos fortiter aut juste dilatatos, ob propagatam navigandi solertiam, exornatas templis, porticibus, propugnaculis urbes, suscepta benigne conculcata alias ac eversa doctrinae studia, cives clementer habitos, liberalitatem ac munificentiam singularem, aliaque quibus chariorem se suis reddit indies beneficia, Patrem Patriae vocarem, nisi & foederatorum suorum, belli auxilijs ac Pacis (quantum libertas publica & religio permittit) studio, Pater, tutor, assertor dici jure debeat justissimo. Ad genus tandem maternum Principis Nobilissimi si transeamus, sunt qui magno illud annalium consensu à Columnijs Romanis, horum vero prosapiam à veterrimo usque Camillorum sanguine repetunt. Stirps profecto Brandenburgica tot Principum frequens, tot heroum foecundum est, ut à multis seculorum voluminibus splendidiorem aliam Germania vix viderit. De septemviratu solum creandis Imperatoribus si quaerimus, decimus nunc vivit, vivatque diu, ille tranquillitatis publicae defensor acerrimus, constantissimus optimusque Princeps Georgius Guilielmus, ad quem haereditaria illa dignitas cursu perpetuo devoluta est. Ex tanta ac tam insigni domo matrem cum habuerit noster, Annam Catharinam, ingentis animi prorsusque heroicam Principem, quis inficias ibit, vel sorte nascendi & à parentibus eum regiam indolem illam, illos vigoris divini igniculos, quos cum stupore & admiratione summa suspeximus, traxisse: Est quippe, est magna sanguinis potentia, & magister non ex occulto Deus bonorum plerumque parentum seminibus insevit id quod in liberis bonam naturam mortales vocamus. Itaque rapax adeo & ex se fertile ingenium noster nactus, res honestas omnes quibus puerilis aetas impertiri debet toto statim pectore arripuit. De amore saltem studiorum & charitate quid dicam, quam natura illi in ipsis statim vitae principijs inoleverat? Optimo ingenio optime usus adeo diligens literarum fuit, ut satis
Equidem mirari satis non possum, adeo stolidos quosdam ac vecordes animi esse, ut ad evehendam imaginum suarum auctoritatem, & respuendos originis modicos, diversa duo mortalium genera constituere audeant, nobiles & eruditos, sive, ut nepotes isti vocant, scholasticos. Quasi aut nobilis sit, qui, virtutem si excipias, quidvis possidet, aut non nobilis, qui vel generis ornamenta quae habet studijs amplificat, vel quae non habet ijsdem facit primus atque extendit. Conspiraverat porro cum ingenio Principis nostri sufficiens supra usum etiam memoria, cujus tanta felicitas erat, ut Themistocli hac etiam parte haud inferior, res quascunque non tam legere quam ipse ex se parere videretur, ac nemo quisquam alius citius aut quae velit discat, aut quae didicit retineat. Recitantem ipsum audivi integra variorum auctorum loca, paginas integras, imperturbato prorsus ac facili ordine, quique ostenderetipsum non verba minus aliorum in promptu habere quam suum ingenium. Accedebat augusta quaedam oris commendatio ac in dicendo erecta alacritas, cujus beneficio id efficiebat, ut oculis verba recitantis non auribus solum dixisses irrepere, quas lenissimo dicendi flumine perfundebat. Persij satyras imprimis, poema tam obscurum, ut vel doctissimo cuique negotium exhibeat, quàm inoffensa lingua ex promptuario illo rerum optimarum memoria divina proferebat? qua loquendi venustate, modesto cum risu, id quod hoc scripti genus requirit, conjuncta, sententiam auctoris & verba reddebat pariter ac commendabat? Nemo hominum suam mentem adeo diserte explicat, ac ille alienam. Hac consuetudine Poetas legendi & colours sermonis artemque non mediocriter imbiberat, & sese ad studium hoc positione ipsa siderum, quae nascenti illuxissent, astrisque duci autumabat, ac vates divini aliquid ex alto trahere, neque tam fieri quam nasci, vel ex suo ingenio credi libenter volebat. Tantum vero abfuit, ut quicquid hujus est dedecori sibi esse crederet, ut etiam Caesarum, Regum & Principum plurimorum exemplo, Neronis ipsius ac Domitiani (adeo virtus & eruditio vel tyrannis pretij sui testimonia exprimunt) commendari ob ejusmodi elegantias laudi sibi duceret non postremae.
Equidem mirari satis non possum, adeo stolidos quosdam ac vecordes animi esse, ut ad evehendam imaginum suarum auctoritatem, & respuendos originis modicos, diversa duo mortalium genera constituere audeant, nobiles & eruditos, sive, ut nepotes isti vocant, scholasticos. Quasi aut nobilis sit, qui, virtutem si excipias, quidvis possidet, aut non nobilis, qui vel generis ornamenta quae habet studijs amplificat, vel quae non habet ijsdem facit primus atque extendit. Conspiraverat porro cum ingenio Principis nostri sufficiens supra usum etiam memoria, cujus tanta felicitas erat, ut Themistocli hac etiam parte haud inferior, res quascunque non tam legere quam ipse ex se parere videretur, ac nemo quisquam alius citius aut quae velit discat, aut quae didicit retineat. Recitantem ipsum audivi integra variorum auctorum loca, paginas integras, imperturbato prorsus ac facili ordine, quique ostenderetipsum non verba minus aliorum in promptu habere quam suum ingenium. Accedebat augusta quaedam oris commendatio ac in dicendo erecta alacritas, cujus beneficio id efficiebat, ut oculis verba recitantis non auribus solum dixisses irrepere, quas lenissimo dicendi flumine perfundebat. Persij satyras imprimis, poema tam obscurum, ut vel doctissimo cuique negotium exhibeat, quàm inoffensa lingua ex promptuario illo rerum optimarum memoria divina proferebat? qua loquendi venustate, modesto cum risu, id quod hoc scripti genus requirit, conjuncta, sententiam auctoris & verba reddebat pariter ac commendabat? Nemo hominum suam mentem adeo diserte explicat, ac ille alienam. Hac consuetudine Poetas legendi & colores sermonis artemque non mediocriter imbiberat, & sese ad studium hoc positione ipsa siderum, quae nascenti illuxissent, astrisque duci autumabat, ac vates divini aliquid ex alto trahere, neque tam fieri quam nasci, vel ex suo ingenio credi libenter volebat. Tantum vero abfuit, ut quicquid hujus est dedecori sibi esse crederet, ut etiam Caesarum, Regum & Principum plurimorum exemplo, Neronis ipsius ac Domitiani (adeo virtus & eruditio vel tyrannis pretij sui testimonia exprimunt) commendari ob ejusmodi elegantias laudi sibi duceret non postremae.
Libellum quoque juris publici fecit, cui Strigili Vitiorum nomen indidit, numeris quidem solutum, caetera argumento Satyrae proximum, in quo animadvertere est, neque ingenium ei ad disciplinam hanc pulcherrimam, neque scientiam vel exactissimam defuisse. Versus autem Germanicos, ad quos conscribendos animum nunc impetu majori quam successu plerique applicant, sine cura ulla faciebat nulloque negotio, & tanquam dictantibus Musis excipiebat. Linguam enim hanc ita usu suam fecerat, ut puritate orationis ac nitore illos saepe in ruborem daret, qui populares non modo hic sunt, verum etiam ornate dicendi facultatem unice affectant. Idem de Gallico sermone, quem domestica institution ac occasion peregrinatienis addidicerat (Italicum enim suo Marte ita apprehenderat, ut & quicquid legebat intelligeret, & quantum opus erat loqueretur) affirmare possum, de cujus munditia controversiam illi movere nemo facile ausus fuisset. Et horum etiam Poetarum praestantiorum (nam musteos illos nuperque adeo natos cum tumore suo ampullisque verborum non morabatur) insigniora loca & quasi gemmas scriptorum cum tenebat optime, tum feliciter imitabatur. Accedebat ⟨p. 436⟩rarus ingeniositatis, rarior juventae comes, judicium excellens, acre, maturum, cujus norma quid de quoque auctore sentiendum, accurate sane atque ex ipsis literatorum legibus perspiciebat. Librorum ut amabat optimos, ita conservare malebat etiam plures malos, ne noceret bonis paucioribus; neque in sententia eorum manebat, qui furere in opera ingeniorum & instrumenta doctrinae factum illustre ac victoriam putant, Nunquam medius fidius, nunquam posteritati excusabimus hanc barbariem nostram, hos mores iniquissimos, hoc petulantissimum pervicaciae genus, quo in tot priscae Ecclesiae monumenta, tam eruditas animas, tot annals majorum, & quicquid divitijs nullis, nulla industria restaurari potest, tam inclementer saevimus. Quid enim Gothos veteres accusamus aut Hunnos, qui rudes artium ac solius gloriae militaris appetentes aut non aestimarunt scripta quorum desiderio adhuc tenemur, aut non intellexerunt? quid Patribus Byzantinis imputamus, quorum perversa pietate Graeca pariter ac Romana eruditio immane quondam naufragium fecit? Nostra haec virtus, nostra nunc gloria est; & quoniam desijmus facere laudanda, literas delemus, ut nec pudenda describi possint. Nequicquam tamen, ô boni! sudatis:
Libellum quoque juris publici fecit, cui Strigili Vitiorum nomen indidit, numeris quidem solutum, caetera argumento Satyrae proximum, in quo animadvertere est, neque ingenium ei ad disciplinam hanc pulcherrimam, neque scientiam vel exactissimam defuisse. Versus autem Germanicos, ad quos conscribendos animum nunc impetu majori quam successu plerique applicant, sine cura ulla faciebat nulloque negotio, & tanquam dictantibus Musis excipiebat. Linguam enim hanc ita usu suam fecerat, ut puritate orationis ac nitore illos saepe in ruborem daret, qui populares non modo hic sunt, verum etiam ornate dicendi facultatem unice affectant. Idem de Gallico sermone, quem domestica institutione ac occasione peregrinatienis addidicerat (Italicum enim suo Marte ita apprehenderat, ut & quicquid legebat intelligeret, & quantum opus erat loqueretur) affirmare possum, de cujus munditia controversiam illi movere nemo facile ausus fuisset. Et horum etiam Poetarum praestantiorum (nam musteos illos nuperque adeo natos cum tumore suo ampullisque verborum non morabatur) insigniora loca & quasi gemmas scriptorum cum tenebat optime, tum feliciter imitabatur. Accedebat
semper suus professioni doctrinae honos stabit, & vos alter expectat ut dicamini olim: Libertatis publicae ac humanitatis hosts. Alia meant, alio animo praeditus erat Princeps noster Indulgentissimus, Hercules ille Musarum, ille aemulus Ptolemaei Philadelphi, qui, ut fama est, & bibliothecas stupenda liberalitate coemit, auxit, conservavit, & studia doctrinae eo amore prosecutus est, ut uno tempore ac eodem clarissimos Graeciae Poetas, qui Pleiadum nomen à numero nacti sunt, aleret comiter ac sustentaret. Eadem aut similia excelsus Ulderici animus subinde meditabatur, ac si quando sibi olim curarumque majorum vacuus vixisset, allecta virorum toto orb celebrium turba haud dubie effecisset. Placet quippe in alio sua unicuique natura, & doctrinae fulgor, pulchritudinis instar, in quovis corpore collocatus, amorem ubique sibi vel reperit, vel conciliat. Haec vero literarum aviditas inveterata studendi consuetudine adeo Principi optimo in naturam verterat, ut seria quaevis ac remissiora pariter lectione pertinaci mutaret ac interstingueret. Nocte multa, in itinere, in castris, (at quam rarum nunc doctrina sub paludamento!) inter occupations & officia, inter fremitus militares ac clangorem tubarum contention summa, studio incredibili legebat, lecta adnotabat, memorian atque ingenium exercebat, & tanquam lege aliqua ac imperio adactus omne illud tempus literis tribuebat, quod alij crapulae, lusui, comessationibus, & quicquid bonam mentem vocant qui menti bonae nunquam litaverunt. Caeterum non me latet, in virtutibus magnorum virorum scienter eos fidibus cantasse, minime commemorari, musicenque nostris moribus à persona fere Principis abesse: sed si quies aliqua negotijs danda, si strenua liberalique inertia animus remittendus est, quid restat quo nihil abjectum, nihil humile ac sordidum cogitans ingenium oblectare se magis cum venia possit, quam ea arte, qua & laborum onus transmittitur proclivius, & ardours affectuum humanorum facilius componuntur, & Achilles ac fortissimus ille Graeciae imperator Epaminondas, virique alij maximi doctissime eruditi fuerunt, quam denique ad virtutem ipsam pertinere caussis non vanis autumavit divina mens Aristotelis?
semper suus professioni doctrinae honos stabit, & vos alter expectat ut dicamini olim: Libertatis publicae ac humanitatis hostes. Alia mente, alio animo praeditus erat Princeps noster Indulgentissimus, Hercules ille Musarum, ille aemulus Ptolemaei Philadelphi, qui, ut fama est, & bibliothecas stupenda liberalitate coemit, auxit, conservavit, & studia doctrinae eo amore prosecutus est, ut uno tempore ac eodem clarissimos Graeciae Poetas, qui Pleiadum nomen à numero nacti sunt, aleret comiter ac sustentaret. Eadem aut similia excelsus Ulderici animus subinde meditabatur, ac si quando sibi olim curarumque majorum vacuus vixisset, allecta virorum toto orbe celebrium turba haud dubie effecisset. Placet quippe in alio sua unicuique natura, & doctrinae fulgor, pulchritudinis instar, in quovis corpore collocatus, amorem ubique sibi vel reperit, vel conciliat. Haec vero literarum aviditas inveterata studendi consuetudine adeo Principi optimo in naturam verterat, ut seria quaevis ac remissiora pariter lectione pertinaci mutaret ac interstingueret. Nocte multa, in itinere, in castris, (at quam rarum nunc doctrina sub paludamento!) inter occupationes & officia, inter fremitus militares ac clangorem tubarum contentione summa, studio incredibili legebat, lecta adnotabat, memorian atque ingenium exercebat, & tanquam lege aliqua ac imperio adactus omne illud tempus literis tribuebat, quod alij crapulae, lusui, comessationibus, & quicquid bonam mentem vocant qui menti bonae nunquam litaverunt. Caeterum non me latet, in virtutibus magnorum virorum scienter eos fidibus cantasse, minime commemorari, musicenque nostris moribus à persona fere Principis abesse: sed si quies aliqua negotijs danda, si strenua liberalique inertia animus remittendus est, quid restat quo nihil abjectum, nihil humile ac sordidum cogitans ingenium oblectare se magis cum venia possit, quam ea arte, qua & laborum onus transmittitur proclivius, & ardores affectuum humanorum facilius componuntur, & Achilles ac fortissimus ille Graeciae imperator Epaminondas, virique alij maximi doctissime eruditi fuerunt, quam denique ad virtutem ipsam pertinere caussis non vanis autumavit divina mens Aristotelis?
Quid quod veteres Theologi Deorum etiam manibus instrumenta musica affinxerunt, credentes quippe, nihil coelo magis affine, magis proprium ⟨p. 437⟩esse, quam concordiam hanc nervorum disparem & suavissimam harmoniae consonantiam? Ne quis igitur existimet, juvenem consummatissimum, quod artis hujus apprime sciens erat, fidib. elegantius canere doctum, quam & Regis tanti filio, & regia quaeque molienti necesse fuerit. Coelestissimus n. ille animus astris suis propius see beneficio musicae accedere putabat, quod musica concinnos siderum motus & harmoniam, si Philosophorum quorundam sententia standum est, exquisitissimam unice aemulatur. Ne pictoriam quidem & geminas huic arts liberals, tali unde nomen sortitae sunt ingenio dignas, sibi indecere existimavit, adeoque in illam sese penetraverat, ut cum eleganter similitudines quas volebat ac ex vero effingeret, tum de aliorum operibus perfect judicaret. Insignis equidem artifex, ac quidam veluti Parrhasius Germaniae, imaginem quandam suam, notae caetera minime protritae, non absque ratione ab aestimatore hoc talium optimo reprehensam fuisse libenter fatebatur. Eundem quoque, cum augustam illam ac serenam faciem suam depingi jussisset, quid emendare, quid exprimere, quo corporis statu, qua lateris obversione facere singula deberet, praevio penicillo scite admodum atque ex legibus artis admonebat. Commendabant ista mores cultissimi & exacta in hoc lubrico juventae virtutum omnium convenientia. Pietas imprimis, quam qui removendam à Principibus autumant, ab hominum consortio removendi sunt. Summum n. illud & aeternum, ille omnia providens & animadvertens Deus, res secundas imperijs eorum largiri non potest, quicunque negligunt suum. Hunc votis Princeps pientissimus ac supplicijs toto animo semperque venerabatur, hunc solum timebat, huic momenta negotiorum commendabat ac successus. Adde illam quae Deo tantopere placet, aulis fere in visa est, castitatem, cujus rationem adeo habere noster solebat, ut nec querendi de se locum alijs relinqueret, & libertate sua optime dispensata, in maxima fortuna minimam licentiam esse vel exemplo suo satis ostenderet. Pura mens, purus animus, verecundia, probitas hilaris, modestia semper cum illo versari, introductions muliercularum & ludibria nescire, pudicitiae suae nec prodigus esse, nec insidiator alienae;
Quid quod veteres Theologi Deorum etiam manibus instrumenta musica affinxerunt, credentes quippe, nihil coelo magis affine, magis proprium ⟨p. 437⟩
Haeccine v•bis levia aut ludicra videntur, induere regum personas, indutasque agere? V•luntates Principum, quas intelligere, immo subodorari saepe n••as est, divinare & feliciter antecedere? At non est visum sic Honoratissuno 1Seni, qui tum temporum Principis totiusque Reip. gratia est subnixus. Ille unicum mirari Bodlei • , summis apud Principem laudibus ornare, dignissimum serre, qui consilijs & secretis intersit, immo illud in animo moliri, ut Bodleium sibi in officio collegam renunciaret. Sed quum Illustrissimus Vir, qui in ea scena rerum in Principis populique favore partes agebat multo maximas, Bodleium importunis ubique oneraret laudibus, quas non cessabant nimium ingeniose malevoli magis in aliorum praejudicium, quam in ipsius honorem conceptas interpretari: accendit •a res potentissimos aemulos, quibus obstinatum in posterum Bodleii honores infringere, &, si quid ipsi decerneretur honorifici, intercedere. Ego vero t•, Bodleie, non illum magis auspicatum puto egisse diem, quo Galliam, D••iam. Germaniam nobilissimis legationibus peragrares, quam quo libero de dignitate tua hominum maximorum judicio fruerere. Tum enim omnes legationum & honorum titulos supergressus es. Ambire enim & gerere honores summos p•ssimi & possunt, & saepe solent. At frui opinione optimorum, haberi omnibus titulis & honoribus par, is solus potest, quem vera virtus internis hominum conscientijs fecit commendatissimum. Quamobrem cum eo jam cardin• prudentissimus vir res suas verti comperisset, linquendas censuit incertas artes. & non s•mper sinceras magnatum amicitias, removendum se à sollicitudinibus & curis, & necessitate quotidie aliquid contra animum faciendi: statuitque in l•ca pura atque innocentia, & in aliquod pulcherrimum quietis Linternum concedere. Quod divinum Bodleii consilium postquam innotuisset, quam aegre? qua contentione? quo nisu obtinuit? quàm ei pene patria manum in• ? Iterum offerre sese celeberrimae legationes, iterum Gallia vocare, iterum G•rmania▪ nobilissima Bodleianae virtutis arena, it•rum tituli & honores. Sed obduruerat contemptor ambitionis & infinitae cupiditatis fraenator animus, maluitque secretus & consecratus, liber ab invidia, procul à contentionibus, faman in tuto collocare, verumque honorem in hominum judicijs, quam titulorum ⟨p. 429⟩splendore reponere. Quantam vobis haec divinae mentis admirationem excitant?
Deum ipsum imitari, & beneficia non hominibus, sed humano generi praestare? simul omnia perfundere, utque sol & dies, non parte aliqua, sed statim totum, nec uni aut alteri, sed omnibus in commune proferri? Quinetiam ut Regij tantum muneris erat viam hanc primo disciplinis aperuisse, librosque publice legendos exhibuisse: (sic enim literatis Pisistratus, Xerxes, Seleucus, Ptolemaeus omnium primi consuluerunt) ita quoscunque accendit imitationis ardor tanta implere vestigia, regiae plane munificentiae erant & divinae. Patimini, obsecro, Academici doctissimi, me Mertonensibus meis iterum celeberrima famae gloriaeque nostrae lumina gratulari. Propemodum enim nostra est & peculiaris felicitas Bibliothecas sumptibus excitare, & ingenijs implere. Nobis enim debetis Kempium illum magnum Archip•• sulem, cujus gratissimam memoriam ad omnes aras & pulvinaria solenni pietate & officijs prosequimini. Ille vobis in excelsa illa pyramidum & elegantissimi operis mole extruenda immensos sumptus exhausit; nec in extruenda modo celeberrimam posuit operam, sed & quingentis insuper instruxit voluminibus, ⟨p. 430⟩& intus argumenti scripturaeque precio nobilissimis, & extra argento auroque operose fulgidis. Quae omnia cum in triumphum barbariae & inscitiae cessissent, hinc tanquam è Kempij cinere exortus Bodleius, ita omnia multo praestantioribus reponi curavit, ut ideo cecidisse videantur, ut hic egregius vindex & restitutor accederet. Cogitati op•ris gloriam celeritatis lenocinium comendavit. Nec enim is erat, apud quem longis & accuratis precibus erat utendum, aut qui promissa gravate praestar•t, & imputanti similis. Illum, demerendis hominibus natum, quisquam ut hortetur? quisquam ut admoneat? ut instiget? eadem opera auras ut vigeant, ignes ut caleant, maria ut effluant, superfluus instigator admoneret. Ille enim statim communicare Academicis consilia, accersere peritos, & ne vider•tur beneficio pondus quaerere, statim aggredi. Memini, semperque meminero illius diei, cum revertentium à consilio publico majorum meorum sermonibus puer interessem. Quis tum erat omnium a•dor? qui sermo? Venisse in consessum honoratissimum virum; orationem habuisse, qualem, Deus bone! quam magnificam? operam Academiae cumulatissime promisisse, & immensos, quos undique infinitis sumptibus comparaverat, librorum thesauros coram Academiae donasse. Quae fuit illius diei laetitia?