A26815:1010
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid quod veteres Theologi Deorum etiam manibus instrumenta musica affinxerunt, credentes quippe, nihil coelo magis affine, magis proprium ⟨p. 437⟩esse, quam concordiam hanc nervorum disparem & suavissimam harmoniae consonantiam? Ne quis igitur existimet, juvenem consummatissimum, quod artis hujus apprime sciens erat, fidib. elegantius canere doctum, quam & Regis tanti filio, & regia quaeque molienti necesse fuerit. Coelestissimus n. ille animus astris suis propius see beneficio musicae accedere putabat, quod musica concinnos siderum motus & harmoniam, si Philosophorum quorundam sententia standum est, exquisitissimam unice aemulatur. Ne pictoriam quidem & geminas huic arts liberals, tali unde nomen sortitae sunt ingenio dignas, sibi indecere existimavit, adeoque in illam sese penetraverat, ut cum eleganter similitudines quas volebat ac ex vero effingeret, tum de aliorum operibus perfect judicaret. Insignis equidem artifex, ac quidam veluti Parrhasius Germaniae, imaginem quandam suam, notae caetera minime protritae, non absque ratione ab aestimatore hoc talium optimo reprehensam fuisse libenter fatebatur. Eundem quoque, cum augustam illam ac serenam faciem suam depingi jussisset, quid emendare, quid exprimere, quo corporis statu, qua lateris obversione facere singula deberet, praevio penicillo scite admodum atque ex legibus artis admonebat. Commendabant ista mores cultissimi & exacta in hoc lubrico juventae virtutum omnium convenientia. Pietas imprimis, quam qui removendam à Principibus autumant, ab hominum consortio removendi sunt. Summum n. illud & aeternum, ille omnia providens & animadvertens Deus, res secundas imperijs eorum largiri non potest, quicunque negligunt suum. Hunc votis Princeps pientissimus ac supplicijs toto animo semperque venerabatur, hunc solum timebat, huic momenta negotiorum commendabat ac successus. Adde illam quae Deo tantopere placet, aulis fere in visa est, castitatem, cujus rationem adeo habere noster solebat, ut nec querendi de se locum alijs relinqueret, & libertate sua optime dispensata, in maxima fortuna minimam licentiam esse vel exemplo suo satis ostenderet. Pura mens, purus animus, verecundia, probitas hilaris, modestia semper cum illo versari, introductions muliercularum & ludibria nescire, pudicitiae suae nec prodigus esse, nec insidiator alienae;
Quid quod veteres Theologi Deorum etiam manibus instrumenta musica affinxerunt, credentes quippe, nihil coelo magis affine, magis proprium ⟨p. 437⟩