A26815:997
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam post damnum temporis & spes deceptas▪ impetu quodam & instinctu quaerere secretum, & hominum famam contemnere, cum te prius fama hominesque contempserint, facile est. Sed cum ambit & quasi procatur honor & secundus Magnatum favour, deliberare & causas expendere, utque suaserit ratio, honoris aut secreti consilium capere vel ponere, ingentis animi est. Quamobrem te, Bodleie, ut actionis flore, ita & secessionis tuae opportunitate, divino consilio usum arbitror. Est enim illud sapientis viri & in omni optimi civis officio versati, finem quoque dignum optimo viro & opere sanctissimo facere, & scire quando desinendum. Merito sua riserunt secula Domitium Afrum, qui cum olim fori princeps fuisset, tandem vero senectute fractus quotidie aliquid autoritatis perderet, & versari tamen in orationibus & rostris vellet, opportuni scommatis occasionem fecit, mall eum deficere, quam d•sinere. Nostro ergo curae fuit, priusquam in has aetatis veniret insidias, receptui canere, & in portum integra nave pervenire, & desinere cum desideraretur. Atqui insita illa coelestis vis nullo potuit secreto, nullo secessu infringi: s•d ut nobiliora animalia, si caveis includas, effervescunt magis; ita ign•a mens […] magis incaluit, quo angustiore gyro coerceretur. Non enim ociosa res est aut qu • a maguificus animus, nec quae importuna quadam modestia, & veluti probitate gaudeat. Inquies est, effraenata, contumax, mutat industriam, non intermittit; pascitur operibus, reficitur curis, & quod alijs labor, illi natura est. Rem itaque aggreditur Bodleius nec dicendam nec silendam sine cura. Nam cum memoria recoleret Academiam gentemque togatam, curas olim suas & amores; videretque vetustatem, non privatam aliquam partem, sed ipsa insignia atque infulas Academiae invasisse: & locum illum, quem Musae tam manifestae ac praesentes, quam Parnassum ac Helicona insident, non modo blattas & tineas, sed prope vepres & cautes & avia occupasse: cogitavit non modo de hominibus, sed de tectis ipsis been mereri, sister ruinas, pellere solitudines, & ingentia opera, codem quo extructa sunt animo, ab interitu vindicare, Musisque quas priorum temporum immanitas expul•rat, quasi spiritum & sanguinem & patriam refundere. Jam vero quam hoc magni animi, quam augusti, non unum aliquem liberalitate demereri, sed totius literati orbis ambitu munificentiam terminare?