A26815:1012
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Vultus dignitatis index, in quo tamen aperta cl•mentiae pignora & humanitatis, oculi magni, nobiles, sereni, capillus, niger ille ac densus, eleganter horridus & Gallicae venustatis imitation demissus, corpus habile ac procerum, magna pedum, magna manuum agilitas, robur non ducis modo sed & militis, valetudo integra, nisi quod supremis vitae mensibus, sive pulmonum vitio, ut visceribus per medicos post excessum ejus inspectis cognitum fuit, sive ob acres, ut ipse fatebatur, inter hunc belli rancorem curas, maciem plusculum contraxerat; caetera ita, ut longe lateque Principem ostenderent. Sed •a tandem nos vocant, sine quibus nec regum auctoritas, nec quies gentium, nec sacri quippiam aut profani usquam tatum est: usus, inquam, armorum & quae scire illum oportet in cujus consilio virtus militum posita aliquando erit. Exercitijs istis bellique praeludijs eam sibi artem, ista art eum paraverat decorem, ut adolescens admodum inter aequales, si aequales hoc nascendi fastigium habet, superior semper discederet. Conventicula sectentur alij & cauponas, pilam ac fritillum inter arts imperandi numerent, venentur ex suo ingenio, sapiant ex alieno, abutantur otio eousque, ut vigilentne an dormiant alteri credant: Principem nostrum ipse labor, qui alios frangit, nutriebat ac solabatur. Astudijs in equum, in palaestram à navalibus, ex arena in campum sese transfer, rudimenta castrorum domi experiri, frigus lacessere ac aestum, confer docentibus, provocare discentes, sudore perfundi, saepe & sanguine, velitationes lusorias moliri, sed v•ris proximas, irruptions finger ac obsidia, jacere hastilia, sal•u pedes exercere aut cursu, nihilque adeo fac•re quod discendum erat jacenti, oblectamenta illius non fuerunt minus quam exercitatio. Itaque juvenis admodum prae•sse copi•s eques•ribus, cum c•pisset, quem non virtutis statim gustum ac audaciae hostibus dedit, idem tiro simul & imperator? Vocent hoc temeritatem seroces in castris, in acie pavidi mortales, quos ad verba ubi ventum est plusquam vir•s censeas, ad aciem minus quam foeminas: ille & militem ducere quam sequi, & quaerere hostem quam praestolari malebat, vel Trajani exemplo, quem boitat vel magni, heu nuper Regis, quem animo exprimebat ac fortitudine.