A26815:1015
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quam non dolenda solum, verum ulciscenda etiam morte sublatus est! quam longe aliter neque sic ad regios lares tuos reversurum putasti! Novimus equidem, novimus, qua illum mente, Rex idem & Pater indulgentissimus, in militiam abire passus sis: non ut stipendia militaret ulla, aut praeiret pugnantibus; sed ut oculis potius ac animo perciperet, quae manu aliquando ac virtute perficienda essent, momentaque belli ac rationes addisceret, quo & facta tua imitari olim, & populis tuis praesidio, & solatio afflictis esse ac oppressis posset. At ignosce, Rex Clemen•issime, non illi, qui te, qui sacrosanctam potestatem tuam cultu ad supremum usque halitum prosecutus est devotissimo; sed invictae, sublimi, augustae naturae tuae, quam exuere nisi cum vita non potuit. Filius tuus erat, hoc est, ejus, qui viridi adhuc juventa terror hosts, regnum quiet, gloria orbem adimplevit universum: ejus, qui pugnam nullam molitus est, nisi & imperator esset ipse & miles: ejus, qui ventis nunquam see credit ac marry, quin gliscenti procella, hiemantibus identidem aquis, ipse malum conscendat, tempestates exploret, vela contrahat aut laxet, eadem denique alacritate in alto gubernaculis navigij assideat, qua regni in regno. Ignorassene Filium putas quod omnes scimus, quibus nempe verbis adolescens adhuc, cum in erranti dissitis littoribus nimbi ac turbines periculum minitarentur ac mortem, nautam officia sua spe omni abjecta deserentem, in cujus locum ipse succedebas, Caesaris animo, verbisque aemulus, allocutus sis: Me vehis & meam fortunam: atque haec quidem nunquam concedet, ut Rex animam fluctibus debeam? Tuus itaque Filius, Princeps Augustissime, tanti patris soboles & imago, tot herorum ac regum invictissimorum sanguis, sic natus, sic educatus, sic institutus, bellum demissis manibus videre quivit ac sectary? Catulum leonis si spectare jubeas, alijs in arena fortiter facientibus, dents expediet, laxabit ungues, fremet, erumpet. Aquilam hanc ipse genueras: impar esse tui non potuit, nec dissimilis sibi. Si audaciae virtutem illi obijcimus; obijciamus & indolem. Alexandrum hunc Macedonia, vastum quantumvis ac nobile regnum, plane non capiebat. Sufflaminandus equidem si erat, cohibendus etiam ignis est, ne flammas suas & lucem su•sum spargat.
quam non dolenda solum, verum ulciscenda etiam morte sublatus est! quam longe aliter neque sic ad regios lares tuos reversurum putasti! Novimus equidem, novimus, qua illum mente, Rex idem & Pater indulgentissimus, in militiam abire passus sis: non ut stipendia militaret ulla, aut praeiret pugnantibus; sed ut oculis potius ac animo perciperet, quae manu aliquando ac virtute perficienda essent, momentaque belli ac rationes addisceret, quo & facta tua imitari olim, & populis tuis praesidio, & solatio afflictis esse ac oppressis posset. At ignosce, Rex Clemenissime, non illi, qui te, qui sacrosanctam potestatem tuam cultu ad supremum usque halitum prosecutus est devotissimo; sed invictae, sublimi, augustae naturae tuae, quam exuere nisi cum vita non potuit. Filius tuus erat, hoc est, ejus, qui viridi adhuc juventa terrore hostes, regnum quiete, gloria orbem adimplevit universum: ejus, qui pugnam nullam molitus est, nisi & imperator esset ipse & miles: ejus, qui ventis nunquam se credit ac mari, quin gliscenti procella, hiemantibus identidem aquis, ipse malum conscendat, tempestates exploret, vela contrahat aut laxet, eadem denique alacritate in alto gubernaculis navigij assideat, qua regni in regno. Ignorassene Filium putas quod omnes scimus, quibus nempe verbis adolescens adhuc, cum in erranti dissitis littoribus nimbi ac turbines periculum minitarentur ac mortem, nautam officia sua spe omni abjecta deserentem, in cujus locum ipse succedebas, Caesaris animo, verbisque aemulus, allocutus sis: Me vehis & meam fortunam: atque haec quidem nunquam concedet, ut Rex animam fluctibus debeam? Tuus itaque Filius, Princeps Augustissime, tanti patris soboles & imago, tot herorum ac regum invictissimorum sanguis, sic natus, sic educatus, sic institutus, bellum demissis manibus videre quivit ac sectari? Catulum leonis si spectare jubeas, alijs in arena fortiter facientibus, dentes expediet, laxabit ungues, fremet, erumpet. Aquilam hanc ipse genueras: impar esse tui non potuit, nec dissimilis sibi. Si audaciae virtutem illi obijcimus; obijciamus & indolem. Alexandrum hunc Macedonia, vastum quantumvis ac nobile regnum, plane non capiebat. Sufflaminandus equidem si erat, cohibendus etiam ignis est, ne flammas suas & lucem susum spargat.