A26815:1028
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
—Fluant lacrymae, stillataque sole rigescant1 De ramis electra novis, quae lucidus amnis Excipiens, nuribus mittat gestanda Latinis,
- 1•
Quae etsi non levia sint: majus tamen illud, quod praeclara semper dedit ingenia, quae cum aliarum omnium capacissima artium fuerint; tum sub utraque Pallade, armata, togata, egregia fecerint stipendia. Est in ea, quae Regalis app•llatur, Stuma oppidum, haut infelici naturae genio excultum, vicina arce exornatum: in qua Fabianus scenam hujus mundi, qua personam suam decenter sustineret, ••m lacrymis, sorte omnibus communi, ingressus est. Mensis erat totius anni formosissimus, quem Majum dicimus: quasi ipsa universi Natura, ubique sapiens, ⟨p. 448⟩ac justa, alumno elegantis ingenij, eleganti quoque tempestate obstetricari vellet. Dies affulgebat sexta & vicesima, altera à festo nobilissimo, quo Spiritus Sancti memoriam celebramus. Fortasse ut indicio nobis foret, non eum Junone Nixia, non Jove Sospitatore, neque ullo coecarum nationum numine, aut tutcia indigere: ut qui auspicijs Sancti Spiritus auram hujus vitae hauriret. Numerabatur tum à Christo nato annus seculi sextidecimi quinquagesimus: quo ipso in patria Dhonani Prussia ardebat bellum ab Osiandro conflatum: qui [Greek or Hebrew] ac propterea, ut fieri solet, [Greek or Hebrew] & [Greek or Hebrew], hominem coram Deo justum fieri contendebat justitia Dei, ut vocant, essentiali; quae profecto non alius, ac ipso Deus, esse potest. Sed hujusmodi, quae ad natalem, vel locum, vel diem pertinent, decoris quidem aliquid afferre videntur: attamen fere communia sunt deterrimis cum optimis, infimis juxta ac summis. Quare in tanta laudum Dhonani copia, ca potius consectemur, quae magis propria Fabiano fuerunt: Quare est illud, quod ci praeclara adeo stirpe contigerit nasci. Parens enim fuit illustrissimus Petrus Dhonanus, qui ut pietatis, ita prudentiae & fortitudinis omnes explevit numeros, perque Laboris templum progressus, trophaea perennaturae gloriae in Honoris fano feliciter ad Memoriae aram suspendit. Postquam enim ab ultima prope pueritia Laborem, patrem Gloriae, ut Aeschylus eum vocabat, animo suo, proposuerat: non jam ille purpura ulterius capi, non sectari molle Gynecaeum, non delectari servulorum comitatu; sed ipse magnati se asseclam praebere haut inglorium arbitrabatur. Ita est profecto, nemo imperat felicius, quam qui parendo illud didicerit prius. Dabat vero see Petrus in familiam viri eo tempore perillustris, Hiobi Dobeneckeri, Episcopi Risenburgi: