A26815:102
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam Joannes Staffordius nobilissimi Comitis filius (ut summum Antistitem facilè agnoscas) insigniis suis tiaram 1apposuit. quamvis illis majoribus prognatus foret, qui bina tigna, mutuo sibi invicem contractu inclinata gestitabant. Et Gulielmus Courtneius ut Archiepiscopi honorem repecsentaret, scutum gentilicium tribus infulis episcopalibus 2illustravit. Super quâ re ubi ego aliquandò Gulielmum Camdenum virum (ut coetera taceam) totius antiquitatis interpretum consultissimum interrogassem, ultrô sententiae meae patronus esse non recusabat. Quod quum praeter morem illorum temporum & exempla majorum factum non videtur, tum ex optimis etiam rationibus profectum esse minimè dubitandum. Mea siquidem opinio semper fuit, atque adeò nunc est, hoc modo profiteri eum voluisse mirum Principis favorem, cui scilicet uni regum omnium plurimum debebat. Senserat quippe ille Henricum sextum sibi perbenignum patronum, Collegiumque ab eo Etonae positum matrem indulgentissimam. Quocircà ubi ad amplio•em fortunae locum evectus esset, saltem si non paribus officiis, gratum tamen & memorem se comprobavit. Hanc itaque ob causam liliis scutum suum depinxit, quae sunt Etonensis gymnasii perpetua Emblemata; illis nimirum artibus usus, ut Pattenica gente pariter atque Etonensi, natum see confirmaret. A pare•tibus accepit hujus vitae usuram, à Collegio decus & dignitatem: ut•••ue pro eo ac debuit respondendum fuit, gessit id circò in eodem clypeo ut•iusque insignia Rhombos cum Liliis. Sed modestiam simul & prudentiam vide; gymnasii insignia censuit anteponenda suis. Quae si vera sunt, tum argumenrationis institutae haec est futura clausula. Omnia ista honoris generisque ornamenta ⟨p. 55⟩jure semper optimo ad Pattenos spectasse, Gulielmum nostrum qui Pattenorum insigniis usus est, vel pro admissi qualitate lege Cornelià puniendum, 3vel eo nomine donandum fuisse. Venio nunc ad illum nodum solvendum qui primo in loco proponebatur. Cui quidem explicando non opus est vel gladio vel bipenni, ità palàm se produnt omnia. Illud enim affirmare sexcentis poene exemplis possum, condita plerumque atque imposita fuisse pro vulgi arbitrio hominibus cognomina. Simon Sudburius paterno nomine Tiboldus est