A26815:1020
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Secus qui fecerit, mitem Isidem iratam sentiat, & suorum ossa eruta atque dispersa videat. Nos etiam ob c•lpam nostram hoc supplicij genus & vindictam supremi Numinis vere & acriter sensimus, sepulchris adeo violatis, templis adeo expilatis ac irreverenter habitis, ut à foederatis quoque talia fieri (duces ac praepositos, quos stipendiorum imprimis penuria perpeti multa cogit, libenter & ex animo excusamus) erubescendum sit. Post agros frugum, pagos long lateque colonorum vacuos, post egestatem ac probra, post pestilentiam nunc eam, ut plurima passim per oppida (te cogito imprimis, ô flos urbium & matter elegantiae Uratislavia, studiorum meorum desideratissima quies, multa sun•rum millia in rationem Libitinae tempore exiguo relata sint, post omnia quaecunque dici aut neri queunt mala, innocentissimus Principis Optimi sanguis tuum, ô Provincia infelicissima, humum inficit, quae si votis ejus ac menti r•liqua etiam rerum momenta respondissent, jam diu ex totius belli ore ac saucibus crepta esses. Ubi nunc nobis ille vindex tuus, ô Libertas! quae funesto hoc funere efferri ipsa videris ac sepeliri, quae rebus omnibus venalibus quasi non minus publicata gemis, & inter spem metumque suspensa exitum turbinis ac fluctuum Reipublicae praestolaris. Nemo dolorem nostrum gaudet nisi quite odit; lugent ipsi aut moerorem ostentant, qui insidijs clades nostras duplicant & instaurant qui te, quod capiti illorum sit, extirpare sunditus conantur ac evertere. Ego vero (nam ut mei facere mentionem audeam, Ipse mansuetudine adversus me sua effecit & indulgentia) quantas complorationis caussas habeam, quantum spei amiterim ac praesidij, cogitation assequi nulla possum; ac si assequerer, verbis ⟨p. 444⟩exprimere absque culpa jactantiae non possem. Testes sint literae, Latinae illae ac sine cura elegantes, postremae hujus generis, ut puto, quas sua manu, clementi illa ac erudita, ex castris perscripsit, unoque ante fatalem ejus ac infelicissimum nobis diem ad me allatae. Illas enim ut adducam, non exemplo solum Graecorum ac Romanorum invitor; verum etiam ad prodendam humanitatem Principis Sacratissimi ac ingenij elegantiam interest. Sic enim loquitur:
Secus qui fecerit, mitem Isidem iratam sentiat, & suorum ossa eruta atque dispersa videat. Nos etiam ob c•lpam nostram hoc supplicij genus & vindictam supremi Numinis vere & acriter sensimus, sepulchris adeo violatis, templis adeo expilatis ac irreverenter habitis, ut à foederatis quoque talia fieri (duces ac praepositos, quos stipendiorum imprimis penuria perpeti multa cogit, libenter & ex animo excusamus) erubescendum sit. Post agros frugum, pagos longe lateque colonorum vacuos, post egestatem ac probra, post pestilentiam nunc eam, ut plurima passim per oppida (te cogito imprimis, ô flos urbium & mater elegantiae Uratislavia, studiorum meorum desideratissima quies, multa sunrum millia in rationem Libitinae tempore exiguo relata sint, post omnia quaecunque dici aut neri queunt mala, innocentissimus Principis Optimi sanguis tuum, ô Provincia infelicissima, humum inficit, quae si votis ejus ac menti rliqua etiam rerum momenta respondissent, jam diu ex totius belli ore ac saucibus crepta esses. Ubi nunc nobis ille vindex tuus, ô Libertas! quae funesto hoc funere efferri ipsa videris ac sepeliri, quae rebus omnibus venalibus quasi non minus publicata gemis, & inter spem metumque suspensa exitum turbinis ac fluctuum Reipublicae praestolaris. Nemo dolorem nostrum gaudet nisi quite odit; lugent ipsi aut moerorem ostentant, qui insidijs clades nostras duplicant & instaurant qui te, quod capiti illorum sit, extirpare sunditus conantur ac evertere. Ego vero (nam ut mei facere mentionem audeam, Ipse mansuetudine adversus me sua effecit & indulgentia) quantas complorationis caussas habeam, quantum spei amiterim ac praesidij, cogitatione assequi nulla possum; ac si assequerer, verbis