A26815:1007
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Equidem mirari satis non possum, adeo stolidos quosdam ac vecordes animi esse, ut ad evehendam imaginum suarum auctoritatem, & respuendos originis modicos, diversa duo mortalium genera constituere audeant, nobiles & eruditos, sive, ut nepotes isti vocant, scholasticos. Quasi aut nobilis sit, qui, virtutem si excipias, quidvis possidet, aut non nobilis, qui vel generis ornamenta quae habet studijs amplificat, vel quae non habet ijsdem facit primus atque extendit. Conspiraverat porro cum ingenio Principis nostri sufficiens supra usum etiam memoria, cujus tanta felicitas erat, ut Themistocli hac etiam parte haud inferior, res quascunque non tam legere quam ipse ex se parere videretur, ac nemo quisquam alius citius aut quae velit discat, aut quae didicit retineat. Recitantem ipsum audivi integra variorum auctorum loca, paginas integras, imperturbato prorsus ac facili ordine, quique ostenderetipsum non verba minus aliorum in promptu habere quam suum ingenium. Accedebat augusta quaedam oris commendatio ac in dicendo erecta alacritas, cujus beneficio id efficiebat, ut oculis verba recitantis non auribus solum dixisses irrepere, quas lenissimo dicendi flumine perfundebat. Persij satyras imprimis, poema tam obscurum, ut vel doctissimo cuique negotium exhibeat, quàm inoffensa lingua ex promptuario illo rerum optimarum memoria divina proferebat? qua loquendi venustate, modesto cum risu, id quod hoc scripti genus requirit, conjuncta, sententiam auctoris & verba reddebat pariter ac commendabat? Nemo hominum suam mentem adeo diserte explicat, ac ille alienam. Hac consuetudine Poetas legendi & colours sermonis artemque non mediocriter imbiberat, & sese ad studium hoc positione ipsa siderum, quae nascenti illuxissent, astrisque duci autumabat, ac vates divini aliquid ex alto trahere, neque tam fieri quam nasci, vel ex suo ingenio credi libenter volebat. Tantum vero abfuit, ut quicquid hujus est dedecori sibi esse crederet, ut etiam Caesarum, Regum & Principum plurimorum exemplo, Neronis ipsius ac Domitiani (adeo virtus & eruditio vel tyrannis pretij sui testimonia exprimunt) commendari ob ejusmodi elegantias laudi sibi duceret non postremae.
Equidem mirari satis non possum, adeo stolidos quosdam ac vecordes animi esse, ut ad evehendam imaginum suarum auctoritatem, & respuendos originis modicos, diversa duo mortalium genera constituere audeant, nobiles & eruditos, sive, ut nepotes isti vocant, scholasticos. Quasi aut nobilis sit, qui, virtutem si excipias, quidvis possidet, aut non nobilis, qui vel generis ornamenta quae habet studijs amplificat, vel quae non habet ijsdem facit primus atque extendit. Conspiraverat porro cum ingenio Principis nostri sufficiens supra usum etiam memoria, cujus tanta felicitas erat, ut Themistocli hac etiam parte haud inferior, res quascunque non tam legere quam ipse ex se parere videretur, ac nemo quisquam alius citius aut quae velit discat, aut quae didicit retineat. Recitantem ipsum audivi integra variorum auctorum loca, paginas integras, imperturbato prorsus ac facili ordine, quique ostenderetipsum non verba minus aliorum in promptu habere quam suum ingenium. Accedebat augusta quaedam oris commendatio ac in dicendo erecta alacritas, cujus beneficio id efficiebat, ut oculis verba recitantis non auribus solum dixisses irrepere, quas lenissimo dicendi flumine perfundebat. Persij satyras imprimis, poema tam obscurum, ut vel doctissimo cuique negotium exhibeat, quàm inoffensa lingua ex promptuario illo rerum optimarum memoria divina proferebat? qua loquendi venustate, modesto cum risu, id quod hoc scripti genus requirit, conjuncta, sententiam auctoris & verba reddebat pariter ac commendabat? Nemo hominum suam mentem adeo diserte explicat, ac ille alienam. Hac consuetudine Poetas legendi & colores sermonis artemque non mediocriter imbiberat, & sese ad studium hoc positione ipsa siderum, quae nascenti illuxissent, astrisque duci autumabat, ac vates divini aliquid ex alto trahere, neque tam fieri quam nasci, vel ex suo ingenio credi libenter volebat. Tantum vero abfuit, ut quicquid hujus est dedecori sibi esse crederet, ut etiam Caesarum, Regum & Principum plurimorum exemplo, Neronis ipsius ac Domitiani (adeo virtus & eruditio vel tyrannis pretij sui testimonia exprimunt) commendari ob ejusmodi elegantias laudi sibi duceret non postremae.