A26815:1024
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
COMMENTARIUS DE Rebus Pace Belloque Gestis Domini FABIANI Senioris, Burggravij à DHONA.
APud Laccdaemonios, quemadmodum à veteribus & gravissimis scriptoribus accepimus, lege cautum fuit, ut antequam ad manus veniretur, sacra fierent Musis. Cujus rei caussam rogatus Imperator ejusce gentis Eudamidas: eo id fieri respondit, ne res been gestae debitis laudibus traudarentur. Nimirum optimo cuique innata est cupido 1virtutem factis extendendi, ac nomen acquirendi immortale. Sed perpetui nominis gloriam sine cujusquam scriptoris monumentis consequi licet nemini. Eoque Alexander ille, cui gestorum magnitudo Magni cognomen fecit, cum ad Achillis sep•lchrum consisteret, beatum eum praedicavit, quod virtutum suarum praeconem Hom•rum nactus foret. Nempe nisi Ilias extitisset, ut verissime à Tullio dictu• fuit, ille idem tum•lus, qui corpus contexerat, nomen quoque obruisset. Neque d•functi unius gratia honor ille decernitur: sed partim etiam propter ipsum Deum immortalem, partim propter humanum genus. Siquidem Dei ipsius munera sunt, quaecunque à nobis recte fiunt, eoque coronari illa praeconijs nostris convenit. Superstites autem in códem stadio certantes cupiditate gloriae inflammari, plurimum profecto interest. Equos sane, quorum generosior est indoles, magistri suavis poppysmus incitat, aut adstitum clamour reddit in cursu 2alacriores. Plerisque etiam alijs animantibus, si proximi vel insonent voce, vel co•plodant manibus, animus additur, ut, quo feruntur, alacrius contendant. Quanto igitur magis eos, in quibus ratio dominatur, ad virtutem stimulari posse arbitremur, si alienam virtutem ac gloriam intelligant! Qua qui non movean• s dixerim sensu hum mo carere propemodum; nec marcere minus, quam qui in tabera fragrntissimis is aromatis referta odour nullo recrntur. Quamobrm ita censeo nullum omnino officium esse cum justitia propius conjunctum, nullum quod homines ad virtutem accendat magis; quam si eos, qui virtute antevrterint caeteros, sermone acscriptis nostris celebrmus, ut hac quasi tuba ex mortuis exciti, vitae postliminio restitui, atque iterum inter homines degere videantur; suoque exmplo, praecepta salubria, aut miseriae nobis solatia instillent. Equis igitu ingenij sit adeo horridi, aut tam malignus atque excors, at sanctam hanc, atque utilem operam nostram, quam laudibus Illustris Burggravij