A26815:1011
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
caeterum voluptatem nati pabulo pecoris, non hominum, nedum Principis bonum putare, vino citra saturitatem & parcissime uti, alijs ad cibum ebrijs venientibus, ipse sobrius ab eodem recedere, naturam parvo dimittere, neque hirudines illas crumenarum praefectos militares alios sectari, qui in lustris ac ganeis stations suas locant ac vigilias, qui merum, scorta, aleam, cui lucrandi perdendive temeritate indulgent immanissima, inter belli instrumenta habent, denique id quod per scelus adepti sunt, per luxuriam effundunt. Caeterum oculi pudici, sermones ingeniosi, eiegantes, urbani magis quam lascivi: nam probra verborum ita aversabatur, ut alijs prandium petulantia linguae ac jocis obscoenissimis, quae nunc ferculorum condimenta sunt, extendentibus, fronte haec adducta, vultu demisso, neque tanquam auscultans transmitteret. Vestes illi atque corporis cultus qualis & Principem & militem decebat; mundus magis quam de capsula totus ac qui digito praetereuntium notaretur. Neque enim enerves illos ac pumicatos imitabatur, qui mollitie corporis ac obtuitu impudico cum puellis saepius quam virtute cum hostibus certant, qui aut suas comas fragunt aut superbiunt alienis, qui de barba cum speculo deliberant, nunquam denique viri sunt nisi cum ad foeminas ventum est. Morum ceremonias & anxios salutationum ⟨p. 438⟩honours gravabatur, facillimus longe atque humanissimus. Gloriae •• avidus, ita pecumae adeo liberalis erat, ut omnes circa se largissime prosequeretur. Ut enim lu•ri ergo (id quod magno seculi dedecore apud hostes simul ac f•ederatos passim faciunt ij, quibus justissima praedationis caussa est praeda ipsa) ut, inquam, privatim ac publice quidvis diriperetur, ut delubra vastarentur ac templa, ut sepulchra, etiam Principum, & exuviae disjicerentur, nulloque adeo discrimine fi•rent quae miserrima videre indies cogimur ac pati, mandato ejus •ut saltem indulgentia nunquam accidit. Ex paterna porro fortuna nihil magis quam clem•ntiam usurpabat, factus ad eam à natura, assuefactus à studijs literarum, quae ing•nia etiam ferocissima in gyrum rationis ducunt. Culpam quidem benignitat•s, honestam tamen illam ac excusandam, ob suos paullo indulgentius interdum habitos, effugere apud nonnullos vix potuit. Praeter tot tantasque dotes naturam, quam amicam in largiendis animi virtutibus habuerat, non minus fautricem nactus est in corpore.