A26815:1035
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
sunt vestigia in Hexapolitana Lusatia, ubi Grunbergij, Rotenburgij, Zab•ltizij, Schlichtingij aliae Equestris Ordinis familiae, Burggravijs Dhona•is, feudi jure, & sacram•nto, hodiequesunt adstricti: prae caeteris vero, qui in Dynas•ia Muscaviensi rerum potiuntur. Illic jam nunc Toparcha illustris Carolus Christophorus, quod longa serie ad se devolutum est Regale quantum in se est, tuetur; sicque animum inducit suum, non minus religiose conservanda esse majorum privilegia, jura dignitates, regalia; quam illorum imagines, torques aureos, […], aliaque thesauri decora; quod illa virtutis sint ornamenta propiora, quae aetatem ferunt: haec vero, cum fortuna, quae vitrea est ac desult•ria, commercij plurimum habeant. At quantum etiam illud ad gentis Dhonaviae laudes facit, quod insigni in ponte illo, quo Imperator Conradus primus, auspex hujus ⟨p. 452⟩nominis, utramque Albis ripam in littore Misnensi ad urbem Dresdam conjunxit, 1etiamnum D • gentis insignia bicornia opere antiquo conspicere licet. Atque inde […] quod ex juris ac rationis rectae praescripto, & summi magistratus decreto • tutum fuerit, ut eidem ac haeredibus illius, ex mercibus eo apportatis vecti • m pars tertia solveretur. Licet vero, (ut prope omnia homini bona alium atque alium accipere dominum solent) etiam jus hoc olim à Dhonana sa•ilia aliò fuerit translatum; tamen jam à multis retro annis illud Abrahamus Dhoranus, qui apud Silesios libera potiebatur Dynastia Wartenbergica, quasi postliminio r•cuperavit. Atque ut nunquam hoc jus in eandem redijsset familiam, nihil priori hoc laudi derogaret. Glorientur igitur Aegyptij Pyramidibus suis, quarum unam proditum est mundi miraculo à tre• tis 2sexaginta sex hominum millibus fuisse exstructam, atque id erogatis in nos, allium, ac caepas talentis mille octingentis. Ostentent item alij— […] mole closses: Qualis etiam effingi volebat Nero. Alij ex vetustate diviias suas immani jactent apparatu canalium, thermarum, aquaeductuum, […]: in quibus omnibus, quo necessitati vel usui consuleretur, constare […] poterat; reliqua autem servierunt pompae, luxui, superbiae, & hujus pedissquae vanitati. Burggravij vero Dhonani non paullo magis ad laudem suam esse repatent, quod non alijs, quam majoribus suis, debeatur ejus pontis ra, ex quo tot commoda, ad Principes juxta, ac subditos, redundent. Quid autem pontes loquor? Quid terrena tantum vel commoda, vel ornamen ?