Multa tum observabat novus consiliarius, quae si recensere voluisset (ita ipse aiebat, qui nihil minus, quam gloriosulus sui jactator erat) commentarijs fuisset opus: quippe talia omnino, ut eorum, qui res illorum temporum consignassent, aut prodita, aut cognita essent nemini. Eveniebat tunc, quod fieri aiunt, tum in pyrite gemma, quae attritu ignem projectat: tum in aromatibus, quae frictu odoriferum & suavissimum odorem diffundunt. Similiter enim è Dhonano res •erois sui tractante, & ignea ingenij vis facile relucebat: & fragrantissimae virtutis indicia undique see exerebant. Tanta ejus erat, & in suscipiendis negotijs dexteritas, & in tractandis fides, & in perficiendis felicitas. Vitio quidem fatui seculi fit, ut nullum pene magnum ingenium pretio suo aestimetur. Dhonanum tamen maximi semper Casimirus fecit: imo, ne indotata abiret virtus, aulae eum suae Mareschallum constituit: oratorem praeterea legavit ad praecipuos Romani imperij proceres. Ille vero, ut amore facile omnes sibi devinxit, ita dignam quoque se, suoque principe, gloriam est consecutus. Temporibus hisce in vicino Borussiae, patriae suae, solo, bellum obortum est Moscoviticum: cum Stephanus Eathorius, Poloniae Rex fortissimus, Wielocolucam, urbem amplissimam & emporium celeberrimum, atque omnem circumjacentem di•ionem, ademisset Magno Duci, Joanni Basilidi. Existimabat tum Dhonanus (ut mentes generosae intentae esse solent ad rerum magnarum occasions) in campo illo Martio sibi etiam relictam esse virtutis suae segetem, unde non aspernanda gloriae messis colligi posset. Quare non cessavit, usque dumb, occasione captata, ab illustrissimo Principe suo Casimiro, veniam militatum cundi adversus Moscovitas exorasset, vicissim tamen stipulante ab eo Principe, ut simulac locis istis 1debellatum esset, in Palatinatum reverteretur. Abitigitur cum bono Deo Viali. Stephano operam sane quam strenuam navat in expedition Polocensi & Pitichuriana, commilitio usus, perinde atque olim contubernio, egregij Baronum paris, Rhoderij, & Ketlerij. In obsidione vero Plescoviae, urbis in Russia amplissimae, variarum gentium commercijs florentissimae, ita se suumque pectus 2dura inter pericula crebro opposuit hosti, jam ictu lapidis percussus, jam inter tela & incursantium arma hostium medius, ut, absque singulari Dei praesidio suisset, saepius nulla fucrit ratio, aut via, praesentanea mortis pericula evitandi.
Multa tum observabat novus consiliarius, quae si recensere voluisset (ita ipse aiebat, qui nihil minus, quam gloriosulus sui jactator erat) commentarijs fuisset opus: quippe talia omnino, ut eorum, qui res illorum temporum consignassent, aut prodita, aut cognita essent nemini. Eveniebat tunc, quod fieri aiunt, tum in pyrite gemma, quae attritu ignem projectat: tum in aromatibus, quae frictu odoriferum & suavissimum odorem diffundunt. Similiter enim è Dhonano res •erois sui tractante, & ignea ingenij vis facile relucebat: & fragrantissimae virtutis indicia undique se exerebant. Tanta ejus erat, & in suscipiendis negotijs dexteritas, & in tractandis fides, & in perficiendis felicitas. Vitio quidem fatui seculi fit, ut nullum pene magnum ingenium pretio suo aestimetur. Dhonanum tamen maximi semper Casimirus fecit: imo, ne indotata abiret virtus, aulae eum suae Mareschallum constituit: oratorem praeterea legavit ad praecipuos Romani imperij proceres. Ille vero, ut amore facile omnes sibi devinxit, ita dignam quoque se, suoque principe, gloriam est consecutus. Temporibus hisce in vicino Borussiae, patriae suae, solo, bellum obortum est Moscoviticum: cum Stephanus Eathorius, Poloniae Rex fortissimus, Wielocolucam, urbem amplissimam & emporium celeberrimum, atque omnem circumjacentem di•ionem, ademisset Magno Duci, Joanni Basilidi. Existimabat tum Dhonanus (ut mentes generosae intentae esse solent ad rerum magnarum occasiones) in campo illo Martio sibi etiam relictam esse virtutis suae segetem, unde non aspernanda gloriae messis colligi posset. Quare non cessavit, usque dum, occasione captata, ab illustrissimo Principe suo Casimiro, veniam militatum cundi adversus Moscovitas exorasset, vicissim tamen stipulante ab eo Principe, ut simulac locis istis 1debellatum esset, in Palatinatum reverteretur. Abitigitur cum bono Deo Viali. Stephano operam sane quam strenuam navat in expeditione Polocensi & Pitichuriana, commilitio usus, perinde atque olim contubernio, egregij Baronum paris, Rhoderij, & Ketlerij. In obsidione vero Plescoviae, urbis in Russia amplissimae, variarum gentium commercijs florentissimae, ita se suumque pectus 2dura inter pericula crebro opposuit hosti, jam ictu lapidis percussus, jam inter tela & incursantium arma hostium medius, ut, absque singulari Dei praesidio suisset, saepius nulla fucrit ratio, aut via, praesentanea mortis pericula evitandi.
- 1[…]. […] […]. & Mos• .〈…〉. 〈…〉 〈…〉. & Mos• .
- 2[…] MDlxxxi.〈…〉 MDlxxxi.