A26815:1038
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quippe quae argumento sint, Summos posse viros, & magna exempla datur•s1 Vervecum in patria, crassoque sub acre n•sci. Ita traditum est, Maximinum in Thraciae montibus pavisse oves. Pupienum natum è fabro ferrario, Philippum Arabem fuisse latronum ductorem. Aurelianum ⟨p. 454⟩falces manibus ac ligonem versasse, Valentem cum fiatre funariam exer•uisse, Justinianum subulco editum: quae si quis nesciat, antiquitatis see totius rudem atque imperitum fateatur, necesse est. Verum enimvero ut haec singula in confesso sint, tamen illud simul tum ratio arguit, tum omnis aevi memeria, & usus evincit, tum Scripturae ipsius divinitus inspiratae firmat autoritas, •ximium esse Dei atque naturae beneficium, si una eademque familia inoffenso dignitatis gradu seculis duret plurimis. Nempe longo tempore observatum, & communi jam praestantissimorum hominum opinione receptum est, familiarum illustrium conversions incidere solere in abnepotibus, vel trinepotibus: ultra vero quinctam generationem si eatur, [Ottomannicos Imperatores excipio] offer see plurimum tempora, quibus parentum dignitas & gloria, v•l omnis s•t immutata, atque ev•rsa, vel saltem prae fortuna priori, tum nomine jejuna atque ••ida, tum viribus mutila ac manca. Imperium Germanicum quas non Casar•arum familiarum conversions ac vicissitudines sensit? In Ludovico IV. tri• te Caroli Magni, exspiravit Caesarca Carolinae stirpis Majestas. Transijt inde ad Saxones. Ab his ad Francos: sed exitum sortita est in primi ex illis Imperatoris abnepote, Henrico Claudo. Nec dissimilis fuit fortuna Francorum. Nam in primi ex ijs Conradi Saliqui abnepote Henrico quinto, familia Francica & cum •a Imperium desijt. Delatum inde est ad Suevos: atque excessu Conradi quarti, qui quinctus ab origine erat, iterum fuit ablatum. In fa•ilia Lucenbu, gica quartus à prima fuit ultimus. Atque intermedijs horum temporibus hanc etiam inconstantiam experta est domus Austriaca. Quamobrm in clara illud luce positum videtur, siua familia per tot scula vividam vim consrvarit, animique virtutem quasi in posteros transmiserit, inter rara illud monumenta divinae & gratiae & providentiae referri oportere. Ad tantum paterni stmmatis decus accssit, quod mater Fabiano coelitus obtigerit, non qualis Etcocli & Polynici, sed placida, morata, prudens: in qua vestigia matronalis vnustatis quasi exempli instar elucerent.