A26815:1051
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ut à veteri Poeta Furio dictum fuit,⟨p. 463⟩ —Virescit vulnere virtus. Propter haec gratiam insignem à Rege augustissimo reportavit. Nam & magnopere laudatus ab illo, & in potissima deinceps nobilitatis parte habitus est. Quod si post summi Regis judicium, & aliorum commendatio requiritur: ut nihil dicam de Heidensteini libro publicitus exstante, etiam praeclare laudari meruit ore viri Illustrissimi, Joannis Semoscij: quo nescio ullumne majoris sapientiae, eloquentiae, & fortitudinis, coelum Sarmaticum dederit. Quare optimo jure sibi gratulabatur Fabianus, quod tam commoda occasione, conciliasset sibi amicitiam tanti viri. Tandem pace inter Stephanum & Moscum sancita arbitrio Antonij Possevini, Legati Pontificij, redit in Palatinatum Dhonanus, laetus etiam hoc nomine, quod priusquam reverteretur, in castris, see praesente, mandato Regio religionis libertas toti futura Poloniae promulgaretur. Redux autem eo sereniori vultu exceptus est à Principe suo Casimiro, quo ille propinquiori tum bello implicaretur. Postquam enim Gebhardus Truchsesiu•, Archiepiscopus Coloniensis & Septemvir, uxorem duxisset Hagnen Mansfeldiam; ac subditis quoque suis liberum religionis exercitium permisisset: utrumque hoc visum est & Caesari, & Pontifici Romano, non Capitolino tantum fulmine, sed armis quoque vindicandum. Casimirus igitur Evangelicae veritatis imperterritus defensor, Truchsesium contra milites Papales atque Iberos auxiliari exercitu defendendum sibi putavit. Quod bellum priusquam impetuosius exardesceret, Burggravius Dhonanus primo quidem legatus abijt ad Caesarem, Saxonem, Brandeburgicum, Anhaltinos Principes, peri•litaturus, an pacifice negotium omne transigi posset. Qua spe fru•iratus, pr • jam superioris Mareschalli eodem bello suscepit, majori etiam […] […] la • is […], deposuit denique, cum militem exauctoratum, Casimin loco in Palati • post fratris obitum revocati, honorifice demisisset. Quanquam Dhonanus haud semel deploravit, quod tota illa caussa, neque prudenter per nonnullos acta sit, neque pie satis, paucis adeo exstantibus signis zeli atque timoris divini, unde favour coelestis exspectari potuisset. Observatum etiam à viro principe, memoriaeque proditum est, cum imperij proceres Evangelici de juvanda Archiepiscopi caussa consultassent, Saxonem Augustum, & Joannem Georgium Brandeburgicum, Septemviros, & una cum ijs procerum alios convenisie: