A26815:1045
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Loca, ubi Regna vides Veneto Phrygijs majora ruinis, Atticaque à Patavo pectore terra sapit.1 Placuit urbs illa tot Comitibus ac Ducibus inclyta, cui Sirenum dedit una suum & memorabile nomen Parthenope.2 Placuit —altas monstrans Florentia turres, Hetruscis caput in populis, pulcherrima rerum.3 Placuit Liguriae caput, Genua, quae intra sese palatia nobilissima complectitur, atque adeo ad se pertraxit Ditis opes Asiae, & claros Orientis honores.4 Romam quoque visit, non amore novae hujus, sed reverentia in priscam illam; cujus vestigia licet aliquot appareant locis, verè tamen Romam in ipsa Roma quaerimus; nostroque seculo, ut dici solet, Qui miseranda videt veteris vestigia Romae, Ille potest merito dicere, Roma fuit. Ita vero cadebant sortes Dhonani, quae coelitus cuivis obtingunt, ut, sesquianno circiter in Italia exacto, redeundum in patriam foret. Ac redijt quidem ille, ⟨p. 459⟩quemadmodum digressos ex convivio, ubi blanda Musicorum modorum titillatio aures aliquamdiu permulserit, haut facile harmoniae istius oblivio subit: ita grave erat, annis vernantibus, carere ea region, cujus genius arridere, semel visus esset. Denuo igitur iter in Italiam fecit, & quos priori profectione non ceperat fructus, hos altera illa consecutus est tanto uberiores ac praes•antiores. Frequens erat in alloquijs Italorum, non illis è vulgo, sed quibus finxisset —de meliore luto praecordia Titan.5 Neque ab ijs Germanorum abhorruit, quos tum temporis eadem Italia hospitio suo accepiss•t. Praecipue autem usus est contubernio vel familiaritate eorum, qui virtutem maximè amplexarentur, quosque ab hac ipsa ad summos postea honours evectos vidit. Horum in numero fuit Melchior Rhederius, Baro Silesius, inclytus postmodo tot victorijs, quas de Turcis reportavit. U•ebatur etiam fraternum in modum Philippo Mornaeo, Plessiaci Domino, arte juxta ac Mart celebrato: cujus de religione tot libros aureos immortal decus consequetur. In delicijs quoque erat Jacobus Monavius, Patricius Uratislaviensis; quem totius itineris Italici comitem habuit, vir praeclari nominis, ac natus plane ad amicitias frequenti literarum commercio non conservandas modo, sed etiam ugendas. Utebatur multum in eadem Italia Michael Sclavata, Baron Bohemo; cujus contubernio & comitatu plurimum capicbatur ob suavissimam ejus indolem, quae familiae huic quasi propria est.