A26815:1047
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Poterat jam Fabianus cum quovis sui ordinis, atque aetatis, ijs etiam, qui varia sibi doctrina nomen aliquod parassent, in certamen venire de laurea eruditionis. Atque idem, non praeclare modo ac graviter de rebus maximis disserebat: sed etiam animi sui sensa sermone promebat eleganti ac facundo; neque id tantum gentis suae lingua; sed sive Italice, sive Gallice, sive Latine, verba essent facienda. Ut de Polonica sileam, quam cum vernacula, ut diximus prima conjunxerat pueritia. Veniebat tum ei in mentem, patriam sibi non modo ortus nostri, sed vitae univerae partem vindicare: eoque nihil […] sore, quam si usque adeo dulcesceret peregrinatio, ut patria videretur amari•r. Appropinquante itaque aetatis quarto septenario, quem consoria inter tempo•a accensere solent, commodum ei accidit, ut comitibus Joanne Jacobo Tru • sio Joanne Tettavio, Balthasare Gansio, Ludovico Rautero, Bernhardo Ludolpho S•ulenburgio, diversa susciperet itinera, ac tandem in Germaniam rediret, statum imperij Romani paullo penitius cogniturus. Quam ad rem opportuna tum erat occasio, quia eodem tempore Ratisbonae Maximilianus Caesar, mitissimi animi Princeps, ultima celebrans comitia, ad coelestem Dei Sanctorumque societatem, ipso Maximiliani die commigrarat. Interfuit Dhonanus coetui tam splendido atque augusto; in quo non modo Rudolphum patrijs virtutibus, regnis atque imp•rijs succedere vidit, ac publicos actus diligenter obs•rvavit: sed privatim quoque conversatus est cum viris praestantissimis, qui omnes crescenti Fabiani ingenio famaeque surgenti favebant maxime. Conciliabat sibi amicitiam Ludovici, Comitis Witgenstenij, Archipalatini Legati, pij, docti, sortis, sapientis: per quem primus ei aditus ad Palatinam aulam factus fuit. Compellabat frequenter Lazarum Zwendium, Equitem Suevum, consilio, vigilantia, fortitudine, disciplinaque militari, inclytum, Turcarum in Hungaria terrorem. Hieronymum vero Baumgartnerum, patricium Noricum, ardenti adeo amore prosequebatur, ut aegre avelli posset à viro ejus sapientiae, tantae auctoritatis atque eruditionis, nec in rebus modo Reip. patriae, sed in praecipuis quoque Romani Imperij negotijs longe versatissimo. Neque minore ibidem affectu complectebatur insigne par virorum, Georgium Carlevicium, & Andream Pauli; illum in aula Caesaris, i•terque Bohemos, summa ut dignitate, ita prudentia: