A26815:106
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ego certe ab hac sententia sive plane cognitâ & perspectâ, sive à majoribus quasi per manus traditâ, propter summam Collegii celebritatem & hominum, non libenter recedo. Neque ut Atticum Lysiam, quasi Liciniâ & Mutiâ lege, Timaeus Syracusanum esse vendicat, ego eum cultissimae Societatis jure privatum, in aliud Collegium redactum cupio. Quinimò plurimùm ad famam eruditionis arbitror, pertinere, quis tandem vel sorte oblatus, vel consilio quaesitus institutionis locus illi contigerit (adeo est illud verum quod de Henrico Chicheleio ad pietatem & studia literarum recreanda divinitùs nobis concesso, ibidemque educato, usurpatur, saepe docet fructus de quâ fuit arbore ductus) 1quem noster tamen virtute suâ illustriorem (si fas sit dicere) reddidit quam accepit. Quamobrem ex tantae fundationis pullulans radice (verba sunt Chaundleri) florescens quasivirgula, ope & adiutorio Thomae Bekingtonii beneficentissimi 2domini & Vellensis Ecclesiae praesulis lectissimi, fermè in cedrum crevit magnam, quasique lignum plantatum secus decursus aquarum, uberrimos fructus protulit. Nam ut validiorem ejus aetatem praeteream quae excellentissimis ornamentis decorata in supremo authoritatis fastigio collocata fulsit: Adolescentis 3cura in bonis literis persequendis prorsus occupata luculentum praesentis aevi mortalibus exhibuit specimen, quò tanta indoles (ubi semel maturuisset) foret porrectura. Ingenium felix, vigil animus, studium pertinax, crebra con•entio, ⟨p. 57⟩ecquid aliud praedicare possunt quam insigne aliquod & egregium deinceps secuturum? Invicta corporis vis quae non aliunde magis quam per labores crevit, ingens ingenii aviditas quae expleri non potuit, frequens concertatio quae nunquam nisi victorem dimisit, spem certè nunquam mentiuntur hujusmodi praesagia. Doctrina sed vim promovet insitam—Rectique cultus pectora roborant; inquit poëta. Quamobrem ad eas quas naturae beneficio dotes ac 4ceperat, felix pro illius temporis infortunio, accessit institutio. Nam humanitatis & eloquentiae quidem studia ita ardenti animo excoluit, ut in illis longè supra vulgi consuetudinem excellere, peculiarem illi laudem adscriberem, si Johannes frater illius in hujus quoque participationem non esset admittendus.