A26815:119
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quem in prosperitate continuâ, ad Ecclesiae suae sanctae, & regnorum vestrorum tutissumum regimen, & munimen, diutissimè foelicitare dignetur filius virginis gloriosae. I• quorum omnium fidem & testimonium sigillum nostrum commune presentibus apposuimus. Datum in domo nostra Capitulari, quoad consignationem presentium, sub sigillo nostro communi decimo septimo die mensis Aprilis. Anno, 1447.
Satis jam constare arbitror cuiquàm, modo pertinaciter incredulus non suerit, quemadmodum legitimo suffragiorum jure, & non imperiosis (ut vocant) 1diplomatis (quibus sacerdotum beneficia conferri aliis solent, in diem mortis eorum qui ipsis fruuntur) ad Pontificiam dignitatem aspiraverit. Caeterùm ut in re satis luculentâ verbis etiam utar minimè necessariis, illud quoque auctarii vice subjungendum curavi, quod in publicis Ecclesiae Wintoniensis 2tabulis descriptum reperi. Nam peractis comitiis, literas confestim Romam ablegant, ipsum Pontificem universae rei, ità uti gesta est, certiorem faciunt, & quià virum dignum qui secundus à Cardinal numeretur creaverint, Papam deinde demississimè obsecrant, ut author foret.
Satis jam constare arbitror cuiquàm, modo pertinaciter incredulus non suerit, quemadmodum legitimo suffragiorum jure, & non imperiosis (ut vocant) 1diplomatis (quibus sacerdotum beneficia conferri aliis solent, in diem mortis eorum qui ipsis fruuntur) ad Pontificiam dignitatem aspiraverit. Caeterùm ut in re satis luculentâ verbis etiam utar minimè necessariis, illud quoque auctarii vice subjungendum curavi, quod in publicis Ecclesiae Wintoniensis 2tabulis descriptum reperi. Nam peractis comitiis, literas confestim Romam ablegant, ipsum Pontificem universae rei, ità uti gesta est, certiorem faciunt, & quià virum dignum qui secundus à Cardinale numeretur creaverint, Papam deinde demississimè obsecrant, ut author foret.