A26815:1073
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ad han• corporis dignitatem, potiora etiam subsidia accessere Dhonano, imprimis à moribus & facundia singulari. Praeterquam enim, quod ea erat ingenij sagacitate, ut tempora captare, & art quadam tractare animos Principum sciret: aderat eidem grata morum lenitas, aderat incredibilis in convictu sermoneque humanitas, aderant etiam in convivando non cum paribus modo, sed magnatibus quoque, ingenui sales, ac joci liberales. Quis vero nescit, crebro usu venire, ut festivo atque arguto dicto facile à viris principibus impetres, quod oratione sollicita atque anxia vix, aut nunquam, consequaris? At quanti nunc fieri debet illa Viri excellentis meant clement edita Submissa placid blandiloquens oratio!1 Sic enim Principis sui caussas tractabat, ut in oratione undique reluceret verborum splendour, & sententiarum gravitas atque ubertas: nuspiam autem migraret dignitatis vel etiam elegantiae leges: nec quicquam sese, nedum Principe suo, indignum diceret, aut faceret: gnarus videlicet ex legatorum moribus Principes plurimum aestimari. Quantum etiam praesidij inde nactum putabimus, quod octo linguis, quibus utitur Europa, pure terseque loqueretur! Inde enim illud consequebatur, ut sua ubique, non collegae lingua, orator foret. Caeteroquin fieri videmus, ut senibus, inter caetera aetatis onera, hoc quoque aegre sit, quod externum ad sermonem, quem forte olim didicerint juvenes, sensim r•ddantur inepti: sive id aetatis morbo fiat, quandoquidem, —Prima languescit senum Memoria, longo lassa sublabens situ:2 sive id contingat vitio linguae, ob aetatem fatiscentem minus jam volubilis, a• fuerat quondam. Non ita comparatum cum Dhonano erat: qui exterorum sermone, quaecunque res incidisset, de ea ut venuste, ita expedite, quamdiu vita • ansit, disserere p•terat ac solebat. Idem in hoc secessu, nunc hujus, nunc istius ⟨p. 477⟩gentis oratione capiebatur: eaque etiam epistolas exarabat ad ami•os alio atque alio coelo dispersos: quod ipsum ad homines e•uditos Latie faciba me. Saepe enim per literas colloquebatur cum ijs, ut ita affectum melius recol ac singularem amoris constantiam, etiam ingravescente hac aetate, […]. Nam nunquam ei placuere, qui multas instituunt amicitias; sed mox saturai alias quaerunt, virgunculis illis similes quae in pratis alium pos alium sorem derpunt, semperque arridentibus novis, negligunt priores. Mulum etiam Dhonanus cum amicis mortuis versabatur: