A26815:1075
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gratias quippe agebat miseratori Deo, quod ejusmodi, ut • iliae, ita pietatis parentibus nasci dedisset: quod […] ••ibuisset sal•bre […] • um: quod animum esset largitus divinarum hum • rumque rum capac•m. Singula sui membra, si singulae essent linguae, […] […] for• a•ebat, ad p•rc•nsenda •rga se divinae gratiae munera. […] […] eximiam esse Dei beneficium, quod ijs esset versatus locis, […] […] d• D•o doctri•am, verumque ejus cultum didicisset. In felici • […] […] […] […] animum ⟨p. 478⟩suum liberalibus studijs excoli contigisset: quod etiam notitia sibi ac familiaritas intercessisset cum tot praeclaris viris Italiae, Galliae, Belgicae, Angliae, Helv•tiae, Daniae, Poloniae, ac partis Moscoviae: quorum alij armis, alij doctrina, magnum sibi nominis decus parassent. Laudi etiam summae, ac ornamento sibi ducebat, quod in notitiam venisset Caesarum duorum, Maximiliani & Rudolphi, quodque innotuisset tot regibus, Henrico Borbonio Galliae, Friderico secundo Daniae, Elisabethae reginae Angliae, tribus Poloniae regibus Sigismundo Augusto, Stephano Bathorio, Sigismundo tertio hodieque superstiti: ac denique Jacobo, magno magnae Britanniae monarchae, qui & per literas cum illo colloqui non gravabatur: uti nec Sigismundus Rex Poloniae: quorum autographa in bibliotheca Morungana sedulò adservantur. Praedicabat adhaec beneficia erga see tot maximorum Principum, item amicitias plurimorum genere atque dignitate aequalium. Referebat inter argumenta summae prosperitatis suae, quod adversarios suos, praecipue Gallicanae expeditionis, atque aliarum laudum obtrectatores, veritate vindice, innocentia teste, applausu maximorum hominum superasset. Neque haec in ore fuere nata, sed ex corde imo profecta: uti etiam suspiria facibant fidem. Praeterea, quo devotum Deo animum vehementius excitaret, ad harmoniam illam, qua Claudius Gaudimelus odas Davidis con navit, nunc Gallicam Maroti Bezaeque paraphrasin, nunc Teutonicam Lobwasseri, modulari gaudebat: quod antea quoque, etiam inter medios armorum strepitus, facere consuerat. Haec illa est solidae pietatis indoles, quae suum ubique agit sabbathum, nulloque non loco pectus pro Ecclesia sollicitum habet. Sancto huic exercitio Fabianus praemittebat subinde velut promulsidem, semperque quasi opiparum condimentum subjungebat, lectionem S. Scripturae: cujus sensum, divina inspiration adjutus, conferendo loca similia accurate rimabatur.