A26815:1088
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed ab inclyta Solmensi familia, in quam incideramus occasione conjugis Christophori Dhonani, iterum nostra se oratio ad Fabianum convertat. Cujus ad laudem aeque, ac felicitatem, referimus, quod, quos carissimus frater ejus filios reliquisset, invidia etiam teste, magni & […] sint, & posteris sint futuri. Ut quos fere omnes ex patrijs penatibus ipse eduxerit ad urbes, moresque exteros videndos: quorum etiam generosis ingenijs faces praetulerit, •um in Apollinis & Musarum, tum Martis ac Bellonae studijs atque artibus: cujus denique salutaribus monitis ac consilijs honours, quos sustinent, sint consecuti: quorum singula ingenue ipsi confitentur, ac praedicare etiam non cessant. Nihil vero minus cogitandum, quam coeco erga eos amore ductum fuisse. Cum enim manum pene omnibus porrigeret auxiliarem: suos tamen, licet offerretur occasio, neque ad dignitates ipse evehebat, neque eo fine alijs commendatum ibat; nisi virtute ac meritis, honore sese dignissimos praestitissent. Nempe quid faciendum sibi foret, non suo unius, sed constanti bonorum omnium judicio metiebatur. Bonorum autem amorem hi facile sibi conciliabant praeclaris animi dotibus. Quas ipsas ornabat dulcissima rerum concordia, & mirus amor fraternus. Siquidem, quod de Tuberonibus narrat Plutarchus, eos una in domo, eodem sub tecto, magno cum animorum consensu vixisse; id Dhonanis non minus convenit. Vixerunt enim quinque propemodum lustris unis in aedibus: quamvis domos complures in bonis communibus & indivisis possiderent. Ac quemadmodum Tuberones custodiebant aureum illud poculum, quod ex dono Paulli Aemilij unicum habebant: sic concordiam fraternam, velut omni auro potiorem thesaurum, in familia sua conservandam fratres Dhonani arbitrabantur. Neque dubitandum, quin, cum tantam in his animorum conjunctionem Fabianus quotidie videret; eo hilarius lubentiusque fortunatissimus senex, pertulerit labescentis aetatis fastidia, seque ad calcandum mortis iter accinxerit. Ad quam vitae •jus catastrophen, & morbos pariter, quibus Deus ad meditationem mortis praeparare homines solet, extremus jam noster sermo decurrit. Vixerat Dhonanus totos L. annos, valetudine commoda satis atque integra. Primum, quod aegritudine cum periculo ⟨p. 487⟩aliquo conjuncta affectus fuit, in Italia contigit, partim Florentiae, partim Patavij:
Sed ab inclyta Solmensi familia, in quam incideramus occasione conjugis Christophori Dhonani, iterum nostra se oratio ad Fabianum convertat. Cujus ad laudem aeque, ac felicitatem, referimus, quod, quos carissimus frater ejus filios reliquisset, invidia etiam teste, magni & sint, & posteris sint futuri. Ut quos fere omnes ex patrijs penatibus ipse eduxerit ad urbes, moresque exteros videndos: quorum etiam generosis ingenijs faces praetulerit, um in Apollinis & Musarum, tum Martis ac Bellonae studijs atque artibus: cujus denique salutaribus monitis ac consilijs honores, quos sustinent, sint consecuti: qurum singula ingenue ipsi confitentur, ac praedicare etiam non cessant. Nihil vero minus cogitandum, quam coeco erga eos amore ductum fuisse. Cum enim manum pene omnibus porrigeret auxiliarem: suos tamen, licet offerretur occasio, neque ad dignitates ipse evehebat, neque eo fine alijs commendatum ibat; nisi virtute ac meritis, honore sese dignissimos praestitissent. Nempe quid faciendum sibi foret, non suo unius, sed constanti bonorum omnium judicio metiebatur. Bonorum autem amorem hi facile sibi conciliabant praeclaris animi dotibus. Quas ipsas ornabat dulcissima rerum concordia, & mirus amor fraternus. Siquidem, quod de Tuberonibus narrat Plutarchus, eos una in domo, eodem sub tecto, magno cum animorum consensu vixisse; id Dhonanis non minus convenit. Vixerunt enim quinque propemodum lustris unis in aedibus: quamvis domos complures in bonis communibus & indivisis possiderent. Ac quemadmodum Tuberones custodiebant aureum illud poculum, quod ex dono Paulli Aemilij unicum habebant: sic concordiam fraternam, velut omni auro potiorem thesaurum, in familia sua conservandam fratres Dhonani arbitrabantur. Neque dubitandum, quin, cum tantam in his animorum conjunctionem Fabianus quotidie videret; eo hilarius lubentiusque fortunatissimus senex, pertulerit labescentis aetatis fastidia, seque ad calcandum mortis iter accinxerit. Ad quam vitae jus catastrophen, & morbos pariter, quibus Deus ad meditationem mortis praeparare homines solet, extremus jam noster sermo decurrit. Vixerat Dhonanus totos L. annos, valetudine commoda satis atque integra. Primum, quod aegritudine cum periculo