A26815:1076
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Adhibebat una sanioris mentis interpretes: alios etiam praestantium Theologorum libellos assidue volvebat. Quo studio usque adeo locupletaverat capacissimum illud ingenium suum, ut non modo prudentissime dissereret de omnibus ijs, quae vel ad capita fidei, vel ad vitam ac mores pertinerent: sed arduas quasque religionis controversias enodare dilucide sapienterque posset. Quanquam hoc solitariae vitae, & senectutis studio non tam disputationibus vacabat, quam ijs legendis, & meditandis, quae incentivum aliquod adderent ad virtutes Christiano homine dignas. Atque hoc nomine in pretio illi erat, quem de beata morte libellum Germanico sermone in lucem protulit Tossanus. Cui sociabat scripta Melanchthonis ac Calvini; aliorum item lucubrationes, uti 1Joannis Arnisaei: quibus impense delectabatur, propterea quod feliciter viam ducerent ad veram pietatem & sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum. Abrahami etiam Sculteti labores, & quae publica sibi, & nepotibus, nuncupatione dicata forent, quaeque alia probae ejuscemodi monetae haberet, ea & in ma•us sumebat saepe, & occasion oblata magnopere extollebat; nec laus ea magis ex amore, quam judicio proficiscebatur: quippe qui illis signata paulatim in succum & sanguinem convertisset. Quemadmodum vero in tempestate g•ber•ator dignoscitur; in acie probatur miles; in foro aut suggestu palam […] quid in umbra inter privatos quisque parietes didicerit: ita Dhonana ostendebat, quousque progressus esset exercitijs pietatis, cum sors saeva grassaretur, aut quoties periclitaretur valetudo. Quam saepe in senectute adversam ⟨p. 479⟩habuit, cum alijs, tum podagrae & calculi doloribus, oppido quam acribus ac gravibus: quod morbi genus militiam secutis pene solemn ac proprium esse comperimus. Ita videlicet Deo visum erat praeparare eum sensim ad ultimum illum vitae actum. Quem priusquam exponam, aliquid dicendum de eo, in quo uno, vel pro videntia Dhonani, vel felicitas, requiri posse videatur. Neque enimprolem in spem generis propagavit: ac nec persuaderi unquam potuit, ut ullam in matrimonium duceret. Ego vero, quod fortasse vitio alius verteret, 2laudi potius dandum puto. Profecto enim coelo ille à nobis adscribi meretur, cui beato adeo esse licet, ut edomitis libidinum furijs triumphum agat coelibatus.