A26815:1089
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ubi Hieronymi Capivaccij, celeberrimi ac praestantissimi medici opera, pristinae est sanitati restitutus. Praeterea in Gallica eum expedition lues invasit pestilens. Cum enim alienis malis vix aliter commoveretur, ac suis; praesertim eorum, quibus famillarius usus esset: impetrare ab animo •on potuit, quo minus suos in morbo cubantes inviseret, nobiles, ignobiles, viliores etiam s•rvulos & aurigas. Ut minime mirandum sit, si ex contagione ipse quoque virulentos halitus intra viscera attraxerit. Quae res fecit, ut asperrima hyeme, cum ultro citroque commeandum esset, curru pone vexillum vehi cogeretur. Reliquum autem vitae tempus produxit vita frugally & temperantia insigni. Ai•bat enim, non temere Diogenem stomachari in eos solere, qui, cum luxuriose vitam degerent, nihilominus pro valetudine bona, sacra Dijs facerent. Quippe singulos quodammodo in se habere facultatem, abstinentia & sobrietate conservandi corporis valetudinem. Sed nullius tanta est ingenij vis, nulli illud corporis robur, ut evitare omnia valeat mala, quae naturae imbecillitas ac fragilitas secum trahit. Postquam igitur Fabiano quoque —Felicior aetas Terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus: jam infesti, tetri, atque caliginosi vapores petebant officinam cordis; utque crebra affligeretur palpitation nobilissimum viscus efficiebant: jam in articulos pedum manuumque defluebat tenue serum; ex quo tristis podagrae sensus concitabatur: jam in renibus collectum sabulum lapidescebat; unde atroces calculi dolores cooriebantur. Atque isti ubi radices s••el egerant, ex imo erui fundamento minime potuerunt. Postremo au•em quadrimestri f•rociores etiam reddebantur. Neque tamen existimandum, Dhonanum de morte demum ••gitasse, postquam molesta esse coepisset —Tarda senecius,1 Debilitans vires animi, mutansque vigorem: aut ubi morbi praecipites atque impetuosi irruere coepissent, —velut agmine facto.2 Quin vero tota ejus vita, quod Philosophiae proprium esse aiebat Plato, nihil aliud, quam mortis meditatio fuit. Quae propterea mortis contemtum animo ejus induxerat. Mature itaque in lubrica adhuc vitae satione constitutus, ad Prophetae monitum, de domo sua disposuit, ac priusquam morbus ingravesceret,