A26815:1078
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
in qua plus momenti, quam generatione ipsa, situm est. Hunc vero naturae qualemcumque defectum, beneficio legis suppler voluit, adoptando filios septem, quos Achatius, frater primogenitus, jam grandiores reliquerat. Nec potest sane teneriori amore pater complecti ex se natos, quam patruus hic suos amabat adoptivos: sive bene vivendi adminiculis, sive monitis, alijsve officijs paterni affectus, hoc totum metiamur ⟨p. 480⟩Atque vic • […] tanto affectu dignos see praestabant. Nam ad nutum ac voluntatem ejus totos see componebant, curis eum levabant praesentes; magna etiam • tia atque oblectamenta absentes adferebant. Quid etiam recreare eum magis ac reficere po•uisset, quam ubi tantum Dei favorem erga fratris, imo suos jam filios, quotidie videret? Ingenium nulli non eorum obtigerat acutum atque elegans, & rerum omnium capax: judicium illis acre ac circumspectum: memoria firma. Ad ista coeli dona accesserat, quod universi non segni otio, sed pace belloque pariter, gerundae nati forent Reipublicae; imo eam ad rem subsidia omnia comparassent: quippe qui diu multumque egissent in regionibus exteris, qui exoticarum sibi linguarum complurium notitiam peperissent exactam; quique in nullo non liberalis doctrinae genere animum penitus imbuissent. Hisce dotibus magnum ornamentum ac decus additum est à summa corporis dignitate. Utpote quibus valetudo esset firma, color vividus, membra concinna, nec uspiam mendosa. Verum enimvero cuncta haec albis, ut dici solet, quadrigis praevertit, quod ijdem aureo sociassent vinculo, tum pietatem, sanioremque de Deo doctrinam, tum vitae gravitatem, & mores supra quam dici potest amabiles. Quantae haec omnia voluptati fuisse patruo credemus! Praesertim postquam singulos eorum pro meritis praeclaris ad summa dignitatum 1fastigia vidit evectos? Nobilis ille Thebanorum Imperator Epaminondas gratulabatur sibi prae cunctis, quae in vita dulcia contigissent, quod parentes gloriae suae spectators habuisset. Gratulabatur & sibi Fabianus, quod fratris filios non spectatores solum nactus esset, verum imitatores quoque virtutis suae; nec virtutis tantum aemulos, sed honorum etiam atque auctoritatis, quae Virtutis filia merito perhibetur. Ac tanto magis ei circa cor gliscebat voluptas, quanto magis animo atque oculis singulos ex hoc numero percurreret, Primum in Frederico, natu omnium maximo, non pauca se offerebant virtutis eximia argumenta.