A26815:1091
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
vocavit ad se Danielem Spiessium, consulem Morungensem: cujus opera in re domestica, tum ipse usus fuerat diu, tum etiam fratres, ac horum liberi. Indicavit ei, ut recondita essent in cista balsamum, quod dixi, ac s • don: simul, quid ijs fieri velit, edocuit. Nam post obitum inungi jussit exanime corpus, ac linteo velari: at ne à pollinctoribus secaretur, interdixit. Atque haec ille promere animo ita firmo, sermone adeo constante, ut prope dixerim mortem potius in timorem conjecturus videretur, quam ut eam ipse exhorresceret. Etiam addebat, gaudere se plurimum, quod brevi mors factura esset dolorum omnium finem. Ad cogitationem, vel mentionem mortis, nec tantillum moveri visus est. Nimirum hilari etiam vultu fatalem illum ictum excipere solent, qui ad cum se composuere jamdiu. Quanto autem magis videret, haut ita longam spem vitae superesse, tanto ardentius ab rerum mundanarum cura cogitationes omnes ad Deum convertebat. Imò nihil jam vel adeo volupe erat, vel tanti ponderis, ut ultra adlubesceret, imò fastidio potius rerum caducarum ducebatur. Ut qui tantummodo meditaretur coelestes ilias lauticias, ⟨p. 489⟩quarum gustum animo praecipiebat. Nimirum mentem extra morbosum corpus raptam, jam stricturis suis irradiabat, non gratiae modo, sed gloriae quoqu• divinae lumen: cujus fruitio quanta voluptate animos perfundat, […] lingua cloqui, nec cogitatione assequi possumus. Caeterum ita affecto Fabiano, superaque solum cogitanti, unum tamen, quod ad vitam hanc pertineret, jucunditatem & laetitiam attulit non exiguam, non multo ante diem, qua excessit. Is nun•ius fuit, de administratione Ducatus Prussiae autoritate Regis tandem commissa Serenissimo Electori Georgio Wilhelmo: cui quidem jure nullo denegari is honos poterat: verumtamen multorum & vota & studia long alio tendebant. Itaque Electori, cum ipsius, tum publico nomine gratulabatur, quod non modo in ruborem dati essent ingrati patriae cives, pacis turbatores, qui hactenus adversati essent Principi optimo: sed etiam, quod luculenta astulger•t spes, fore omnino, ut res Patriae, Ecclesiae, Principis, in m•lius deinceps verterent. Jamque vires quotidie ita collabi Fabiano, ut indicio ea res esset, extremam imminere diem, ad quam pijssimus vir tantopere anhelabat. Quare priusquam animae illud, corporisque divortium fieret; liberorum fratris tres natu majors, Fridericum, Fabianum, Abrahamum, humanissime arcessit: