A26815:1079
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ut qui legatus fuisset saepius ad Poloniae Regem: qui summum in patria magistratum (vocant Curiae Provincialis & Senatus Principem) cum laude maxima gessisset: qui pari quoque felicitate, difficillimum investiturae Poloniae negotium confecisset. Cum enim anno MDCXI. Joanni Sigismundo, Brandeburgico Electori, à Rege Poloniae Sigismundo feudum Ducatus Prussiae, (misso tum ad negotium illud conficiendum Abrahamo Dhonano, Friderici fratre) collatum fuisset: Fredericus hic postea anno MDCXXII. pro Joannis Sigismundi filio Georgio Wilhelmo, eandem investituram in Comitijs regni Poloniae magno quidem labore, at nec minori gloria obtinuit. Proximus natu erat Henricus: sed voluptas ex eo percepta, diuturna non fuit. 1Nam cum Italiam ac Germaniam maximo cum fructu peragrasset, ac spei jam multum in eo quoque poneretur, insigni suorum dolore decessit Heidelbergae, anno aetatis duodetrigesimo. Sed ut obitus ejus dolori diu patruo fuit: ita solatio ac voluptati ei semper erat, quod qui Henricum sequebatur cognominis sibi Fabianus experientia rei militaris tantopere inclaruisset: ut qui in Hung • castris contra Turcas cohortem lectissimam duxisset, inque expugnatione Albae Regalis inter primos superasset murum: qui etiam in Belgica adversus Hispanos, sub Principe Mauritio Auriaco, equitum ductor, in capienda urbe Gravia, praeclaram sortitudinis laudem retulisset: praeterea pacis artibus insigni, in s• prema patriae curia Principem inter Senators locum obtineret: quique Brandeburgi, ⟨p. 481⟩quae praefecturarum in Prussia omnium est praecipua, summus audiret praefectus: denique qui legationibus praeclare etiam functus foret ad Regem atque Rempublicam Poloniae, ac postmodo Succiae, atque opera semper strenue navata tantopere sibi amore junxisset Electors Brandeburgicos. Summa etiam laetitia perfundebatur Fabianus, quoties oculos convertisset in Abrahamum, valde acceptum caput Mauritio Auriaco, Principi fortissimo; uti & Guilhelmo Nassovio, Frisiae gubernatori, alijsque heroibus. Et sane multa erant, quae eum magnopere ijs commendarent. Vir erat scientia rei militaris, universae Matheseos, cum primis Architectonicae peritia, Historiarum quoque, & Politicae cognitione, nemini, cujuscumque ordinis, secundus.
Ut qui legatus fuisset saepius ad Poloniae Regem: qui summum in patria magistratum (vocant Curiae Provincialis & Senatus Principem) cum laude maxima gessisset: qui pari quoque felicitate, difficillimum investiturae Poloniae negotium confecisset. Cum enim anno MDCXI. Joanni Sigismundo, Brandeburgico Electori, à Rege Poloniae Sigismundo feudum Ducatus Prussiae, (misso tum ad negotium illud conficiendum Abrahamo Dhonano, Friderici fratre) collatum fuisset: Fredericus hic postea anno MDCXXII. pro Joannis Sigismundi filio Georgio Wilhelmo, eandem investituram in Comitijs regni Poloniae magno quidem labore, at nec minori gloria obtinuit. Proximus natu erat Henricus: sed voluptas ex eo percepta, diuturna non fuit.