A26815:1092
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
venientes postridie Pentecosts laetus excipit: gratias ijs pro parendi istoc obsequio agit, blandeque alloquens, Hic, inquit, dies mihi natalis est: quem bis & sepuagie▪ divino indultu, hac corporis animique compage celebravi, hodie extremum perago. Vos vero coram adesse mihi volui, non tam ut dextras jungere nobis liceret invicem, gratasque in his terris, & postremas cum gaudio —audire & reddere voces:1 quam ut mutuo etiam hoc nostro colloquio praeludamus conversationi meliori longiorique, quae in coelis consequetur. Eo jamnunc praeibo, sed laetissima vos fiducia praestolabor, eluctatos aliquando ex furiali hujus vitae Oceano, ut ante divinae majestatis thronum in sinu Christi Sospitatoris, in Angelorum contubernio, in societate Ecclesiae triumphantis, in conspectu tot majorum nostrorum, non desituris unquam; neque remissuris delicijs una perfruamur. Accedebant amplexus mutui & arctissimi; addebantur oscula, quae gemitus jam inter•ipi• bant, jam ingeminabant: lacrymis denique ultro citroque obortis dubium reddebant singuli, utrum majori ab se molestia divellerentur, an cupidius exspectarent conjunctionem illam in coelis futuram. Tandem abitum parant • dericus & Fabianus, ut publicis comitijs, quae Regiomonti agebantur, ex officio interessent: cum patruus, ductis ex imo pectoresuspirijs: Ite, inquit, suavissimi nepotes. Deo vos, vestro publicoque bono, commendo. Nulla equidem visendi vos amplius in hoc terrarum orbe facultas dabitur: at dabitur in altero, meliorique mundo palatium amoenissimum; ubi congredi sine lassitudine, colloquy sine satietate, vivere sine taedio, tempore, modo, p•ssimus. Prae illa vita haec vita mors est, •ujus me vere taedet: illam spiro, speroque: hoc un• […] •axime, quod fiducia certissima, nec ulla dubitatione convulsa, vitam […] animo jam d•gusto, •an•que jam nunc adituri•. Postquam hi digress, null• at ante, patere ad se accessum voluit; nec enquam sustinuit audi, q de rbus hujus culi quicquam ferret. Tunc nempe credibile est, vetrem hominem