A26815:1087
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Fridericus sane, & Fabianus, & Abrahamus, jamdudum terris ostendunt laetissima connubij ac tantae spei pignora, eaque prognata heroinis, quibus par familiae decor, par pro sexu suo esset virtus. Nec frustratus est Christopherus hanc de se expectationem. Qui foecundo sibi thalamo junxit magnum sui sexus ornamentum, Ursulam, heroinam undecumque ornatissimam, vivum exemplar patris generosissimi Joannis Alberti, Solmensis Comitis, in quo sanctissima pietas, cum vitae integritate atque prudentia inter se certant. Ex praeclara adeo radice quid nisi eximios nobis polliceamur fructus? Quippe Solmensis familia antiquitatis laude ad nubes usque caput extulit: ut quae jam ante annos CCCC. in Henrico, celebri cordatoque hero, amoenissime floruerit; ex cujus satu, sed longa propagine, nostra tempestate xxx. annorum spatio, Georgius Ebertus, duo Philippi, Ebertus, Wilhelmus, Otto, Fridericus, Albertus Otto, Reinhardus, Henricus Wilhelmus, Joannes Georgius, Joannes Albertus, alij sub Caesaribus, Regibus, Principibus, summa militiae imperia, pari fortitudine ⟨p. 486⟩ac solicit gesserint. Imo hodieque cadem familia propinquitate attingit Principes, Electors▪ Reges. Scientiam enim neminis fugit, quinque heroinas Solmenses temporibus nostris, paucorum annorum decursu, nupsisse totidem illustrissimis Romani Imperij Principibus: quod decus equidem nescio, an seculo hoc alteri Comitum familiae obtigerit. Agnes quippe in matrimonio collocata est Mauritio, H•ssiae Landgravio: Dorothea Guilhelmo, Principi Palatino, ex prosapia Birckfeldensi: Sophia Joachimo Ernesto Onolbacensi, Marchioni Brandeburgico: Sibylla Augusto, Principi Anhaltino: omnes plurium lib•rorum metres adhuc superstites, Agnete excepta, matre Guilhelmi, Lan•gravij Hassiae. Sabinae vero his nunc connubium accessit, cum Frederico, Marchione Badensi, ex prosapia Durlacensi. Quod si extra Germaniam imus, quantum etiam attulisse putemus ad splendorem ejusce domus laetum Ameliae, her•inae cordatissimae, connubium cum illustrissimo Arausionensium Principe Frederico Henrico Nassovio? qui post fata magni parentis sui Guilhelmi, nec minoris fratris Mauritij, prudentissime & fortissime foederatam tuetur Belgicam: ac cujus (ita auguror liberis, & posteris, multa per secula libertatem eadem ac salutem suam debitura est.