A26815:1074
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quippe se in bibli•thecam abdebat, quam Karwindae domi suae instruxerat non contemn•ndam. Ibi Latinus, Graecus, Gallus, Italus, Hispanus, Anglus, Polonus▪ Germanus, suas etiam alij d•licias reperissent. Hic, quae olim cum molestia in juventute didicerat, laetus cum fructu ruminabat; suoque exemplo fidem faci•bat dicto Democriti, qui adolescentem conspicatus gnaviter lib•is d•ditum, Euge, inqui•bat, filly, optimum 1condis obsonium senectuti. Et quid profecto dulcius quam veterum studiorum, atque adeo laboris omnis cum virtute transacti animo tranquillo r•••rdari? Sed utcumque Fabianum meminisse horum omnium juvaret: major tamen alia ei erat, & quasi palmaria voluptas. Quam ille universa quidem vita jam à 2puero magnam perceperat; maximam vero aetate jam exacta capiebat; partim comp•llando Deum, partim loquentem D•um audiendo: illud precibus consequebatur, hoc sacra volumina versando. Nihil enim aliud est oratio nostra, ut praeclare Hipponensis ille antistes ai•bat, nisi locutio ad Deum. Eoque 3ut, legentibus nobis sacras literas, Deus loquitur nobiscum: ita orant•s Deum, cundem alloquimur. Praeclara haec cogitatio ei obversabatur assidue: tantoque religiosius in oratorium suum se recipiebat, non illud modo, quod parietum 4latebris concluditur; sed • ge augustius pectoris sa•ellum, in quo Spiritus Sanctus hoc ipsum divini cultus perager opus solet. Quod ingressus, ut fac lius precibus, eu lavi, Dei thesauros aperiret, carnis propriae fores occludebat, Atque ut olim sacerdotes procul esse jubebant profanum vulgus: ita ille segregabat à see oscitantiam, languorem, dubitationem. Attndebat sedulo, quid Deo praesente loqueretur: nec sua modo ei, sed etiam salutem, & laborantis patriae, & ubique terrarum militantis Ecclesiae, co dabat. In ea coelstis gratia in corde pnitissimo varios excitabat motus: prae dlorem, ob dlicta; amorem Dei, ob tot beneficia; contemtum di, in […] ejs vanitate: patientiam quoque in adversis, animum gra m in s dis, stis denique patriae dsiderium, ac consequendae ejus ciam. Precat s hasce etiam literis commisit. Vocabat ipse Suspiria, ique morbo, atque adeo extremis ipsis, etiam praelegi jussit, ut ad ultimum usqu spiritum eas meditaetur. Cumque supplicibus hisce postulatis sociabat qqe gratiarum actions; quas & ipsas animo maxim devoto prombat ita uti as manu sua consignatas reliquit.